Dokument-Nr. 10096
[Faulhaber, Michael von] an Benedikt XV.
[Vatikan], vor dem 10. Februar 1918

[Abschrift]
Beatissime Pater
In Canone 1365 novi Codicis praescribitur etc…
Ex mandato omnium octo Episcoporum Bavariae oro Sanctitatem Vestram ut pro utraque Provincia Ecclesiastica Bavariae usum praesentem, quo per unum annum ad studium philosophiae incumbitur, retinere liceat.
Causae sunt quod (?)…
1. Penuria Sacerdotum, quae in hisce locis est, non patitur, ut cursus integer ordinandorum anno altero ad philosophiam adiecto intercidat.
2. Amissis hoc ipso bello non paucis alumnis periculum est, ne haec penuria curatorum per annos insequentes gravior existat.
3. Clerici nostri, quoniam gymnasiale studium nostrum novem annos integros complectitur, ultimo gymnasii anno philosophiae elementis jam imbuti sunt, ac praeterea posterioribus cursus theologici annis, praesertim in disciplina morali in genere et in dogmatica, philosophia recolitur.
Empfohlene Zitierweise
[Faulhaber, Michael von] an BenediktXV. vom vor dem 10. Februar 1918, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 10096, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/10096. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 20.12.2011, letzte Änderung am 23.02.2017.