Dokument-Nr. 10097
Bisleti, Gaetano an Faulhaber, Michael von
Rom, 19. Mai 1918

Copia
Ill.me ac Rev.me Domine,
Redditae sunt SS. D. N. Benedicto XV litterae, a Te datae die 6 Martii huius anni, quibus Tuo et aliorum Episcoporum Bavariae nomine, postulabas ut, praesentibus necessitatibus perspectis, observantiam Canonis novi Codicis sub num. 1365 – de tempore disciplinis philosophicis et theologicis impendendo – ad quinquennium saltem liceret differre.
Beatissimus Pater, etsi propensissima sit in Episcopos voluntate, cum tamen de re agatur, quae maximi est momenti, recta scilicet et accurata Clericorum institutio, optatis vestris nequiit omnino annuere, sed ad biennium tantum memorati Canonis observantiam apud vos producere sinit, eo sane consilio ut praescriptorum exsecutioni possitis opportune providere.
Quam gravibus nitatur responsio rationibus, Amplitudinem tuam minime fugit. Tempora siquidem inciderunt infesta, quum hostes veritatis, subsidia sibi ex omni scientiarum genere astute conquirentes, multiplices effutiunt errores, qui Fidei sinceritatem corrumpunt, moresque depravant.
Atque huiusmodi errorum et vitiorum lues non serpit in urbibus tantum, sed et in pagis, aeternae populorum saluti exitiosissima, grassatur.
Iamvero permagnum et arduum munus, quod est exhortari in doctrina sacra et eos qui contradicunt arguere1 (Tit. I, 9), ad ordinem spectat Sacerdotum, qui a Christo Domino sal terrae2 et lux mundi3 sunt constituti. Hi autem concreditum sibi munus integre explere nequeunt, nisi severioribus disciplinis, non modo theologicis, sed et philosophicis, rite sint instituti.
Licet enim, uti ait Leo XIII in Enc. "Aeterni Patris" (4 Aug. 1879), etiam in praesens ab omnipotenti potissimum virtute et auxilio Dei expectandum sit ut mentes hominum, dispulsis ignorantiae et errorum tenebris,
263v
veritatis lumine collustrentur, non sunt tamen spernenda neque posthabenda adiumenta illa naturalia, quae divino beneficio Sapientiae, hominibus suppetunt; quibus in adiumentis rectum philosophiae usum constat esse praecipuum.
Philosophia enim existentiam Dei et infinitas Eius demonstrat perfectiones; supernaturalis Revelationis factum evincit; accuratiorem praebet veritatum revelatarum cognitionem, atque ipsorum mysteriorum intelligentiam aliquatenus, quantum fieri potest, reddit lucidiorem; versutias adversariorum aperit, obiecta convellit; et ita ad Fidem Christianam sternit viam, eique cui plurimum ipsa debet, opem fert et munimen.
Verum ut pretiosi hi uberesque fructus percipiantur ex studiis, omnino oportet ut ea sancte serventur, quae a Sede Apostolica sunt in Novo Codice constituta, nempe ut philosophicae et theologicae disciplinae pertractentur ad Angelici Doctoris rationem, doctrinam et principia (Can. 1366, 2), atque ut cursus philosophicus saltem integro biennio4, theologicus vero integro saltem quadriennio5 contineatur (Can. 1365, 1 et 2). Statuitur sane minimum6 temporis spatium, infra quod doctrina congrua ac pastorali officio implendo sufficiens nequit prorsus comparari.
Omni igitur contentione est enitendum ut studiorum ratio in sacris Seminariis ita constituatur et ordinetur, ut Philosophiae ac Theologiae praecipuus sit dignitatis et honoris locus, atque ut ad normas a Sede Apostolica statutas Magistri sese diligenter componant.
Haec si adamussim fuerint praestita, Clerus tali virtutis et doctrinae laude excellet, qualem dignitas Christiani sacerdotii et ipse temporum morumque cursus requirunt, exiguam sacrorum ministrorum copiam multiplicata paucorum compensabit opera, ac Episcopi munus suum pastorale sentient, non allevari solum, sed etiam optatis in grege fructibus abundare.
264r

Interim aeternum animarum Pastorem deprecans ut Te, ceterosque Bavariae Praesules, uberrimis gratiae suae donis munerare dignetur, eo quo par est obsequio me profiteor
Amplitudinis Tuae
addictissimum in Domino
Caietanum Card. Bisleti
Praefectum
1"exhortari […] arguere" hds. von unbekannter Hand unterstrichen.
2"sal terrae" hds. von unbekannter Hand unterstrichen.
3"lux mundi" hds. von unbekannter Hand unterstrichen.
4"saltem integro biennio" hds. von unbekannter Hand unterstrichen.
5"integro saltem quadriennio" hds. von unbekannter Hand unterstrichen.
6"minimum" hds. von unbekannter Hand unterstrichen.
Empfohlene Zitierweise
Bisleti, Gaetano an Faulhaber, Michael von vom 19. Mai 1918, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 10097, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/10097. Letzter Zugriff am: 19.04.2024.
Online seit 20.12.2011.