Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 10266

[Kösters SJ, Ludwig]: De facultate theologiae in Universitate Francofurtensi, vor dem 12. Juni 1920

I. Rationes contra facultatem theologicam in Universitate Francofurtensi a catholicis erigendam.
1) Urbs Francofurtensis propter auram vere mundanam et liberalem (iudaico-protestanticam) non est locus idoneus ad sacerdotes efformandos.
2) Alumni suggestioni professorum acatholicorum, imo non raro anticatholicorum subiacent.
3) Non caret fundamento timor, ne professores aliqui theologiae in facultate universitaria ab auctoritate civili nominati spiritu ecclesiastico deficiant.
4) Auctoritas seminariorum, quae non coniunguntur cum aliqua universitate, minuitur, orta nova facultate theologica universitaria.
5) Seminario Fuldensi grave damnum infertur remotis alumnis Limburgensibus.
6) Dioecesis Limburgensis, utopote haud magna, non indiget facultate theologica.
7) Item numerus studentium ex hac dioecesi sat parvus est: pro 4 cursibus theologicis simul sumptis 60-100.
8) Desunt professores, qui magistros saeculares aliarum fa-
2r
cultatum celeberrimos aemulari possunt.
9) Pecunia deficit, cum neque urbs Francofurtensis neque respublica borussiaca talem facultatem sustinere velint aut possint.
10) Omnes facultates theologicae propter modernam reipublicae evolutionem in discrimine versantur. Cur ideo nova instiuenda?
Respondent fautores facultatis theologicae ad singula:
Ad 1) Licet difficultati non desit ratio, tamen cavendum est, ne exaggeretur. Habet urbs Francofurtensis nunc circiter 130.000 catholicorum, quorum est prater alias ecclesias pulcherrima vetus ("Dom"), in qua imperatores coronati sunt. Floret vita catholica. Praeterea locum ipsum, quem aliae rationes pro facultate theologica commendant, ne vocationi quidem ad sacerdotium, imo ad religionem obstare facta testantur. Nam cum ante 30 fere annos, cum res Francofurtenses multo minores essent, pauci tantum sacerdotium aut religionem eligerent, numerus vocationum in dies crevit, ex quo tempore sacerdotes strenui adolescentibus in gymnasio studentibus curam impenderunt et adolescentes ipsi proprio marte se ad exercitia spiritualia quotannis obeunda coniunxerunt, quorum fructus sub cura sacerdotum quorundam regularium manifeste augentur. Iamvero quod pueris aetate minoribus nulla protegente domo, imo in scholis acatholicis fidei et moribus sat infestis contigit, hoc alumni in convictu bene administrato degentes facilius praestabunt.
3r
Ad 2) Ne obliviscamur Germaniam fere omnem esse mixtam civibus catholicis et protestantibus. Alumni fere omnes aliquando, cum sacerdotes facti erunt, laborabunt inter catholicos dispersos inter protestantes. Non possunt igitur simpliciter vitare ideas fidei adversas. At alumni, quippe qui ab omni influxu adverso separari non possunt, cum minore periculo tales suggestiones experiuntur, quando magistri et consiliarii iis iuvandis praesto sunt, quam postea, cum ipsis sat mirantibus discipuli scholarum superiorum in urbibus huiusmodi difficultates et quaestiones proposituri sunt. ‒ Praeterea suggestio professorum acatholicorum minus nocebit, quod theologi geratim praelectionibus tantum ab episcopo praescriptis intersunt et aliae praelectiones nonnisi permittente superiore audiri possunt.
Ad 3) Hucusque inter episcopos et gubernium ita convenerat, ut nemo ad professuram <theologicam>2 vocaretur, qui episcopo non probaretur. Quod si tamen quis a recto tramite deflecteret, episcopus alumnos ab illo audiendo prohiberet. Potest etiam tali noxio per repetitiones, sicuti in convictibus habentur, occurri. Denique tollitur prorsus haec difficultas, si episcopus religiosos ad docendum vocat.
Ad 4) Haec ratio magis alumnos seminariorum quam populum fidelem attinet, qui sacerdotes suos magis ex operibus quam ex studiis aestimat. Alumni autem in seminario bene administrato hinc non murmurabunt. Sed multum optandum est, ut alumnis seminariorum occasio praebeatur in facultate aliqua universitaria et studia supplere disciplinis aliquibus, quae ad cursum seminariorum non pertinent, sed pro quibusdam alumnis necessariae sunt, conexum acquirere cum aliis viris eruditis, qui omnes in Univer-
4r
sitatibus eruditi se faciliores praebent sacerdotibus eodem modo formatis.
Ad 5) Haec difficultas cessat, quia dioecesis Limburgensis suo iure, quod legibus ecclesiasticis et civilibus conceditur, usa proprium seminarium erigere statuit sive coniunctum cum Universitate sive separatum ab ea.
Ad 6) Propter rationem ad 5) allatam solum est quaestio, quomodo haec dioecesis alumnos suos instituat. Ceterum indigentia facultatis theologicae non ex necessitate dioecesis Limburgensis sed totius Germaniae metienda est.
Ad 7) Numerus studentium, per se sat magnus, si comparatur cum aliis dioecesibus, augeri potest tum sacerdotibus doctoratum appetentibus, tum selectis alumnis ex aliis dioecesibus, tum scholasticis religiosis, praesertim si religiosi in facultate doceant.
Ad 8) Sufficit, ut interim pauci vere egregii professores adsint, cum nulla facultas primae tantum notae magistros habeat. Dein, praeterquam quod professores germanicae quondam universitatis Strassburgensis praesto sunt, in posterum etiam religiosos ad docendum admissum iri spes est. Numerus tandem eorum, qui ad docendum apti sunt, crescit cum numero facultatum, quae animum addunt ad capessendam vocationem professoris.
Ad 9) Haec ratio difficilius debilitatur. Quotannis tamen summa quaedam ab episcopo suppeditari potest, altera colectis publicis cogenda erit; nihilominus, quae necessaria sunt, parari non posse videntur, nisi forte societas aliqua religiosa maiorem partem oneris cum munere suscipiat.
5r
Ad 10) E contra ob eandem rationem quam plurimae instituendae sunt; vel saltem iuxta universitates seminaria episcopalia, quae ita comparanda sunt, ut etiam remota a facultatibus cum fructu laborent.
II. Rationes pro facultate theologica Francofurti ad Moenum erigenda .
1) Tendentiae illi, quae scientiam theologicam ab universitatibus amovere nititur eo animo, ut tum auctoritati sacerdotum derogetur, tum scholae academicae mundano solum spiritu impleantur, resistendum est. Iamvero tres universitates recenter fundatae, Francofurtensis, Hamburgensis, Coloniensis iam carent facultate theologica. Propterea saltem Francofurti, ubi pro rerum conditionene nunc unice fieri potest, instituenda est. Coloniae propter Universitatem Bonnensem perpropinquam prudenter facultas theologica erigi non potest; Hamburgum propter situm ab omni regione catholica valde remotum nunquam facultatem catholicam habebit.
2) Universitates "laicales" de facto non abstinent a quaestionibus theologicis tractandis, sed agunt de iis in philosophia, psychologia, historia religionis, modo utique verae religioni generatim adverso, quod Francofurti iam per duos professors fit. Sed non licet studiosos catholicos, quos ab hac universitate prohibere non possumus, imo propter quasdam disciplinas academicas, quae speciali modo ibi coluntur, ad hanc universitatem mittere debemus, prorsus absque auxilio huiusmodi infestationi relinquere, quin saltem occasionem ad veram religionem cognoscen-
6r
dam et refutationem errorum audiendam praebeamus.
3) Protestantes facultatem theologicam in universitate Francofurtensi flagitant, quare et nos eam appettere debemus. Nam si soli ‒ protestantes facultatem theologicam acciperent, eorum praeponderantia in universitatibus germanicis, praesertim borussiacis, nimia evaderet. Nam tum omnes universitates borussiacae facultatem theologicam protestanticam haberent – etiam Monasteriensis in regione prorsus catholica! ‒, sed tres tantum universitates (Bonnensis, Monasteriensis, Wratislaviensis) facultatem catholicam haberent.
4) Ut facultas protestantica periculum catholicorum esset, ita facultas catholica rem catholicam tum inter studiosos, tum inter cives Francofurtenses et omnes catholicos dispersos per istas regiones multum protestantes ("Diaspora") haud parum iuvaret. Alumnis Limburgensibus porro omnia illa emolumenta contingerent, quae vulgo per studium in universitate acquiri dicuntur: intimior cognitio "mentalitatis" laicorum in universitatibus excultorum, maior apud illos auctoritas vel saltem maior cum illis conexio.
5) Novis cathedris theologicis erectis studium theologicum in universa Germania, ideoque auctoritas ecclesias promoveretur.
6) Deest in Germania facultas theologica, quae theologiae et philosophiae scholasticae peculiarem operam navare possit. Atqui talis Francofurti institui potest aptis ad hoc vocatis professoribus (v. gr. ex ordine aliquo religioso), quo facto studium theologicum in tota Germania perficeretur.
7) Auctoritates Francofurtenses se facultati theologicae ca-
7r
tholicae erigendae non restituros esse declaraverunt, dummodo ab ipsis catholicis fundaretur et sustentaretur. At non est praetermittenda haec optima occasio, quare etiam augetur spiritu religioso pro temporum conditione nunc vigente.
8) Detrimentum, quod res catholica in Germania ex amissa facultate theologica Strassburgensi et duabus cathedris catholicis philosophica nempe et historica cum facultate catholica conexis passa est, resarciendum est. Francofurti autem praeter facultatem theologicam etiam catholica professura philosophiae et historiae erigeretur, a quo munere catholici secus stricte excluduntur.
9) Facultas theologica quasi missio inter infideles esset. Iam nunc non solum pro academicis sed etiam pro aliis interdum praelectiones publicae de rebus religiosis habentur, non sine magno fructu, si a catholicis fiunt, qui fructus augeretur, si facultas theologica ibi haberetur.
10) Universitas Francofurtensis ab illis praesertim frequentatur, qui magisterio in scholis superioribus non-humanisticis student. Qui magistri futuri item ac sacerdotes saeculares, qui facultatem docendi religionem in illis scholis simul cum aliis disciplinis ("Religionsoberlehrer") adipisci nituntur, suggestioni acatholicae non sine adiutorio relinquendi sunt.
Respondent adversarii facultatis theologicae a d singula:
Ad 1) Influxus facultatis theologicae non est tantus, quantus
8r
supponitur.
Ad 2) Catholici studiosi aliarum facultatum non adeo saepe consilium petunt et auxilium a professoribus theologicis. Aliquod autem praesidium in theologia collocatum negari nequit.
Ad 3) In regionibus catholicis sunt facultates theologicae; in protestanticis difficile sustinentur, ut facultas theologica in universitate Giessen suppressa ostendit.
Ad 4) Eruditio universitaria est bonum malis mixtum; bona magnam partem aliter parari poterunt.
Ad 5) Si facultas theologica postea supprimenda erit, damnum emergens erit eo maius.
Ad 6) Fortasse tales disciplinae scholasticae etiam in aliis universitatibus institui poterunt. Praetera iam nunc aliqui professores (v. gr. Baeumker, Grabmann, Pohle) scholasticam vel saltem historiam scholasticae docent.
Ad 7) At ipsa quaestio pecuniae difficulter solvitur.
Ad 8) Professores catholici pro historia et philosophia in universitate Francofurtensi etiam sine facultate theologica nominari possunt. Praeterea Argentoratum erat in regione catholica.
Ad 9) Ratio nihil valet. Tales cursus, ut usu constat, ubique ab aptis doctoribus institui possunt.
Ad 10) Exspectemus, quomodo universitas sese evolvat! Praeterea iunioribus istis sacerdotibus aliter provideri potest a suis episcopis.
9r
III. Necessariae conditiones, si facultas theologica erigitur
1) Convictus theologicus aperiendus, in quo alumni tum in spiritu pietatis, tum in spiritu sanae doctrinae foveantur; qui convictus non solis alumnis Limburgensis patere debet.
2) Iura episcopi in professores vocandos, invigilandos, amovendos servari debent, quo tutissimo modo fieri potest.
3) Optandum est, ut quantum fieri potest, ordini religioso munera professorum conferantur.
4) Initium totius operis optime fieret per convictum iuxta universitatem instituendum, in quo sicut in aliis seminariis alumni theologiam et philosophiam audirent independenter prorsus ab universitate et ita paulatim via ad erigendam facultatem in universitate sterneretur.
1r, oben links hds. vermutlich von Cardinali notiert: "Relazione del P. Provinciale dei Gesuiti di Germania al Preposito Generale".
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2Masch. eingefügt.
Empfohlene Zitierweise:
[Kösters SJ, Ludwig], De facultate theologiae in Universitate Francofurtensi vom vor dem 12. Juni 1920 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 10266, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/10266. Letzter Zugriff am: 22.11.2019.
Online seit 14.01.2013, letzte Änderung am 10.09.2018