Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 10269

Kilian, Augustin: [Kein Betreff]. Limburg an der Lahn, 28. Juni 1920

Ellme ac Rme Dne,
Relate ad studia philosophica atque theologica Francofurti ad Moenum instituenda Deo favente nunc ampliorem negotii explicationem exhibere valeo. Permittat mihi vero Excellentitia2 Tua Rma, antequam essentialia rei ipsius aggrediar, quasdam observationes generales quoad specialia rei adjuncta, quae heic consideranda sponte se offerunt.
In relatione mea priori obiter tantum narravi, nunc temporis alumnos dioecesis meae in seminario Fuldensi studiis philosophicis et theologicis incumbere. Grato certissime animo erga Rmum confratrem meum antistitem Fuldensem ejusque professores affectus sum et semper affectus manebo pro beneficio, quod mihi permiserunt, alumnos meos in seminariorum illius dioecesis excolendos mittere et pro curis atque institutionibus praeclarissimis, quas ipsis jam per tot annnos3 impenderunt. At haec gratitudo impedire nequit, quominus consilia antecessorum meorum in hac sede Limburgensi de seminario in dioecesi mihi concredita erigendo exequi studeam, statim ac temporis conditiones id poscant et media necessaria praesto sint, praesertim cum Summus Ecclesiae Pastor et Rector, uti Excellentiae Tuae jam retuli, hoc opus non solum praeclaris verbis commendavit, sed immo executioni demandandum jusserit. Scio bene discessum 75 alumnorum seminario Fuldensi aliquantulum damni saltem quoad exteriorem ipsius formam atque splendorem allaturum fore; verum quoad intensitatem studiorum damnum certe non
1v
patietur; nam doctrinae splendor et studiorum fervor a numero auditorum non pendet. Praeterea vero alumni Limburgenses temporis momento aliquo tandem aliquando a seminario Fuldensi recedere debebunt. Pro mea autem dioecesi et inprimis pro re catholica et animarum salute in urbe Francofurtensi, quae modo plus quam 130000 fideles intra moenia sua continet, alia et quidem gravissimi ponderis momenta in quaestionem vocantur. Urbs enim haec centrum sociale et commerciale totius fere Germaniae septemptrionalis [sic] ac medionalis occidentem versus dici debet. In eandem quotannis innumera agmina viatorum ex omnibus fere Europiae partibus confluunt. Mercatores urbis negotia sua in omnes mundi partes protendunt. Hinc fit, ut in incolis urbis spiritus quidam saecularis atque res religiosas minus respiciens dominetur, cui ne etiam fidelium animi magis magisque obnoxii fiant, certe timendum est. Idem ille spiritus saecularis et Deum adversans causa fuit, ut in erigenda universitate benefactores quidam magnas pecuniae summas elargiti sint cum explicito voto, ne theologia in universitate doceatur,4 quae tamen vota ipse minister tunc temporis regius protestans plane rejecit. Hac in universitate porro, in qua scientiae saeculares, praesertim qua medicinam, jurisprudentiam, sociologiam, commercium, philosophiam, quam vocant naturalem, historiam philosophiae respiciunt summa cum industria a celeberrimis professoribus traduntur, plurimi juvenes catholici et puellae studiorum causa conveniunt; nemo vero, prorsus nemo est, qui veritates et dogmata christiana ipsis tradat, qua de causa quasi inermes seductioni professorum Deum partim nescientium, partim aperte impugnantium expositi manent. Et quod peius est; millena juvenarum5 utriusque sexus scholas plurimas superiores urbis frequentantium usu et consuetudine auditorum academicorum fere quotidiano sensim sine sensu eodem spirito mundano
3r
et antichristiano inficiuntur. Et ego, episcopus huius urbis, pastor tot animarum periclitantium, possumne iners atque indifferens mala haec videre, quin omni nisu eadem reprimere vel saltem quantum possibile est minuere coner atque studeam et quidem eam ob causam, ne seminario Fuldensi partem licet magnam alumnorum demam, qui alumni tandem aliquando mei sunt et futuri dioecesis meae sacerdotes et collaboratores in vinea Domini?
At Excellentia Tua Rma forte quaestionem movebit, an seminarium theologicum et philosophicum Francofurti istituendum revera remedium malis hisce affere possit. Hanc ad quaestionem ex animi mei intima persuasione respondeo: utique remedium et sane non leve afferet.
Seminarium enim, sicut in ultima epistola mea jam innui, patribus e societate Jesu tradere in animo habeo, ut ipsi alumnos meos in philosophia atque theologia scholastica per 4 saltem annos more suo percelebri et a Summis Pontificibus toties approbata at laudata instituant. Ipsi erunt rectores et moderatores alumnorum, ipsi lectiones omnes habebunt, ipsi examina studiorum et repetitiones dirigent, ipsi animabus alumnorum in via salutis, in sacra ascesi curas omnes impendent. Et dubium nullum est, etiam plurimos studiosos universitatis lectiones eorum publicas philosophicas et apologeticas, historicasque frequentaturos esse. Insuper vero res catholica in urbe Francofurtensi non leve emolumentum accipiet ex praesentia et publica activitate tot virorum doctorum; auditores vero eorum postea in universa Germania dispersi, quae Francofurti quoad fidem et mores catholicorum didicerunt, ubique praedicabunt eaque ratione conferent ad praejudicia contra ecc 6 ecclesiam catholicam divulgata eradicanda Exemplum collegii Germanici urbis Romae felix mihi argumentum spei hujusmodi esto!
4r
Hac itaque ratione Excell. ac Rme Dne, in ipsis castris spiritus moderni saecularis et antichristiani arcem verae scientiae divinae et praesidium fortissimum Dei nostri et religionis ipsius revelatae habebo. Accedit porro quod et ipsius societatis Jesu ephebi scholastici lectionibus seminarii intererunt et zelo, quo praediti sunt, alumnos dioecesis meae et non solum meae, sed etiam certissime aliarum dioecesium Germaniae, qui eodem in seminarium recipi et ali poterunt, accendent.
Ubi enim in Germania hac nostra theologiae et philosophiae scholasticae aliud institutum habetur? Nullibi profecto! In aliis universitatibus Germaniae facultate sic dic 7 dicta heologica praeditis philosophia ac theologia docetur utique, et absit prorsus a me, ut viris doctissimis et praeclarissimis cathedris istis insidentibus omnem prorsus laudem ex animo non rependam. At pace eorum de Deo et Ecclesia eius bene meritorum dictum sit, eam ingenii studiosorum acutissimam expolitionem, quam scholastica studiorum methodus praebet, ratio studiorum alia exhibere nequit. Hac in re adagium istud perantiquum scholarum: non multa sed multum, profecto valet.
Et praeterea studiorum systematica connexio et professorum omnium in unum conspiratio, quae in collegiis ordinis religiosi et praesertim societatis Jesu praevalet, nullum professorum non religiosorum collegium praestare valet. Instructio juvenum ad sacerdotium asspirantium [sic] episcopo hoc tempore turbulento gravissimas profecto curas causat et sollicitudines diurnas et 8 nocturnasque ingerit. Quodsi Deus hanc mihi gratiam peroptatam, quam orationibus meis indesinenter efflagito, dederit, ut alumnos meos a patribus reverendis societatis Jesu instrui et excoli sciam, tunc sane periculis et calamitatibus, quae undique ecclesiae mihi concreditae instant, forti animo obviam ibo,
5r
confidens <in>9 Deo, animas mihi concreditas in tuto quoad magnam et maximam partem positos fore.
Haec fere sunt, quae pro nunc Excellentiae Tuae Rmae quoad negotium Francofurtense exponenda habeo, postquam heri cum Rev. Patre Provinciali Soc. Jesu in Germania septentrionalis, L. Kösters, consilia contuli; quae, ut Sanctissimo Dno Nostro Benedicto XV referre velis, humillime rogo.
Interim vero persisto, Excellentiae Tuae
humillimus in Christo famulus
+ Augustinus
1r, links oberhalb des Textkörpers hds. vermutlich von Cardinali notiert: "Altra lettera di Mons. Vescovo di Limburgo al Nunzio Apostolico"; mittig oberhalb des Textkörpers hds. von Bisleti notiert: "si unisca al Rapporto 17301".
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2Hds. vermutlich vom Verfasser korrigiert.
3Hds. vermutlich vom Verfasser korrigiert.
4"Idem ... doceatur" links entlang des Textkörpers hds., vermutlich vom Empfänger, mit einer Linie in roter Farbe hervorgehoben.
5Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen.
6Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen.
7Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen.
8Hds. vermutlich vom Verfasser gestrichen.
9Hds. vermutlich vom Verfasser eingefügt.
Empfohlene Zitierweise:
Kilian, Augustin, [Kein Betreff], Limburg an der Lahn vom 28. Juni 1920 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 10269, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/10269. Letzter Zugriff am: 20.02.2020.
Online seit 14.01.2013, letzte Änderung am 10.09.2018