Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 10325
Hartl, Martin an Pius XI.
München, 30. November 1922

Beatissime Pater!
Capitula Ecclesiarum Cathedralium Bavariae super collatione Canonicatuum Sanctitati Vestrae communi consilio haec audent exponere:
In Can. 404 provisum est, ut Canonicatus in Ecclesiis Cathedralibus ab Episcopis conferantur, reprobata quavis contraria consuetudine et revocato quolibet contrario privilegio, sed firma contraria fundationis lege.
Quoniam autem res in eo est, ut nova Conventio ab Apostolica Sede cum Statu Bavarico ineatur, liceat rerum conditionem, quae ab initiis Sedium Episcopalium usque ad annum 1803 et inde ab 1817 usque in praesens [sic] fuerit, paucis exponere.
1) Frisingensis Dioecesis anno 739 a S. Bonifacio constituta est; in qua omnes electiones primo penes plebem et familiam, tum vita communi sub annum 840 soluta penes eos fuerunt, qui postea Canonici sive Capitulares appellati sunt; quae ratio eligendi anno 906 etiam lege regia confirmata est (Meichelbeck Hist. Fris. I, 152).
Post Viennense Concordatum ab anno 1448 usque ad annum 1803 ea lex viguit, ut Episcopi, Decani itemque Canonicorum in mensibus paribus sive Capitulari-
246v
bus electio penes Capitulum fuerit.
2) Augustana Dioecesis jam ante S. Bonifatium fuit; in qua electio ad Canonicatus semper apud Capitulares fuit.
3) Ratisbonensis Dioecesis 739 a S. Bonifatio constituta est; in qua libera Canonicorum electio anno 1253 lege firmata est et semper penes Capitulum fuit.
4) Passaviensis Dioecesis item 739 constituta est; in qua electio Decani et omnium Canonicorum per Capitulum usque ad annum 1803 viguit.
5) Bambergensis Dioecesis ab Imperatore Henrico Sancto anno 1007 constituta fuit, a Moguntiensi Metropoli exempta; in qua ab initio tam Dignitatum et Canonicatuum quam Episcopi Principis per privilegium Apostolicum electio penes Capitulum fuit et usque ad annum 1803 permansit.
6) Herbipolis Dioecesis sub annum 743 a Sancto Bonifacio constituta est; in qua jus nominandi tam ad Canonicatus quam ad Dignitates semper apud Capitulum fuit.
7) Eystettensis Dioecesis sub annum 745 a Sanc-
247r
to Bonifacio constituta est; in qua primo omnes electiones penes Capitulum fuerunt; anno 1448 res ita instituta est, ut Decani et Canonicorum in mensibus paribus sive Capitularibus electio apud Capitulares manserit.
8) Spirensis Dioecesis antiquissima est; cujus Episcopus quidam iam Synodo Sardicae anno 343 interfuisse legitur; in qua omnes semper Canonicatus a Capitulo collati sunt.
In Conventione Solemni anno 1817 inter Sedem Apostolicam et Regem Bavariae inita res in hunc modum constituta est:
a) Nominatio ad Praeposituram Sanctae Sedi reservatur.
b) Regibus Bavariae conceditur Indultum nominandi ad Archiepiscopales et Episcopales Ecclesias; iidemque ad Decanatus et Canonicatus in mensibus imparibus sive Apostolicis nominabunt.
c) Ex mensibus paribus sive Capitularibus in tribus mensibus Canonicorum nominatio a-
247v
pud Archiepiscopos et Episcopos, in tribus penes Capitula erit.
Quae quum ita sint, quamquam leges fundationis temporum injuria interierunt, tamen omnino certum esse videtur ex non interrupto per tot tempora usu, quod secundum leges fundationis omnia Capitula Bavariae habuerunt jus eligendi Capitulares.
Rogamus igitur ac petimus simul nomine omnium Capitulorum Cathedralium Bavariae, ut Capitula Cathedralia Bavariae Apostolicae Sedi in tanta temporum varietate semper dedita ac devota in Conventione propediem ineunda id ex pristino decore ac robore retineant, ut alterna vice cum Archiepiscopis et Episcopis ad simplices Canonicatus eligere queant.
Pro qua gratia
Sanctitatis Vestrae
humillimus et obedientissimus famulus
Martinus Hartl,
Cap. Eccl. Mon. Frising. Decanus
246r, oberhalb des Textes hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, notiert: "Sommario N. 9 Istanza dei Canonici Bavaresi al Santo Padre".
Empfohlene Zitierweise:
Hartl, Martin an PiusXI. vom 30. November 1922 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 10325, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/10325. Letzter Zugriff am: 08.08.2020.
Online seit 31.07.2013