Dokument-Nr. 10886
Bertram, Adolf Johannes an [Gasparri, Pietro]
Breslau, 15. Oktober 1919

Regni Borussici Minister Regius apud S. Sedem Donus de Retenhan die 31 Julii 1914 nuntiavit Gubernio Borussico, pro futuro anctam Sedem, si de electione novorum episcoporum Auxiliarium agatur, observaturam esse hanc praxim, ut antea Episcopus residentialis, qui episcopum auxiliarem praeconizari petit, confidentialiter certitudinem adipisci studeat, sitne persona designanda Gubernio grata.
Agitur nunc de designando novo auxiliari episcopo pro dioecesi mea, quae 3 ¾ milliones animarum complectitur, ideoque auxilio Suffraganei carere non potest. Auxiliaris episcopus reverendissimus dominus Carolus Augustin die 26 Septembris H. A. pie in Domino defunctus est.
Hinc Eminentiam Vestram devotissimam subjiciam oportet quaestionem, sitne consultum, ut etiam moderno Gubernio Borussico communicatione confidentiali personam, quam Sanctitati Suae proponere audebo, designem ad adipiscendam declarationem, quod grata Gubernio sit.
Duae rationes communicationem talem commendare videntur.
Prima ratio est, quod Gubernium modernum ipsum amicabiles cum Sancta Sede connexiones nutrire vere desiderat. Altera ratio est, quod salarium episcopi auxiliaris, 4.600 scilicet marcae, ex aerario Gu-
113v
bernii solvitur in cassam diocesanam.
Faveat quaeso Eminentia Vestra instructionem benignissime mihi dare.
Summa cum devotione sacram purpuram exosculans permaneo esse
Eminentiae Vestrae
Obsequimus servus
Firmato + Adolfus Bertram
Empfohlene Zitierweise
Bertram, Adolf Johannes an [Gasparri, Pietro] vom 15. Oktober 1919, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 10886, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/10886. Letzter Zugriff am: 18.04.2024.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 24.10.2013.