Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 10888
Gasparri, Pietro an Rosentreter, Augustin
Vatikan, 24. April 1921

Copia
Ill.me ac Rev.me Domine,
Post adjunctionem majoris partis dioecesoeos Culmensis ad Rempublicam Polonicam haec Apostolica Sedes pluries mature perpendit quomodo melius provideri posset administrationi 20 parochiarum linguae Germanicae, quae, cum sint in ditione Borussica, nunc sunt ab Episcopali urbe Pelplin separatae haud facile gubernari querunt.
Viri ecclesiastici prudentissimi, nec non in negotiis politicis optime versati, in hisce rebus adiunctis suadendum putant ut Praelatus Weimann, Delegatus Episcopalis Posnaniensis, residens in Borussica civitate "Tütz", insimul munere fungatur Delegati administratoris Episcopi Culmensis quoad memoratas parochias.
Hac de re puto Te certiorem facere, atque probe noscens tuam eximiam de salute animarum solicitudinem, non dubito quin Amplitudo Tua, iuxta praedicta, bono animarum illarum
47v
providere velit deputando scilicet Praelatum Weimann ad praedictum munus Delegati Episcopali rite exercendum.
Expectans tuam de hac re responsum, ea quae par est aestimatione sum ac permanere gaudeo
Amplitudini Tuae
Addictissimus
P. C. Gasparri
Empfohlene Zitierweise:
Gasparri, Pietro an Rosentreter, Augustin vom 24. April 1921 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 10888, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/10888. Letzter Zugriff am: 18.02.2020.
Online seit 14.05.2013, letzte Änderung am 24.10.2013