Dokument-Nr. 10980
Uttendorfer, Emil an Pius XI.
München, 15. September 1922

Sanctissime Pater!
Julius quidam Wies Monacensis, sub die 16. Augusti 1922 ex suo tunc recessu in Rottmannshöhe Sanctitatem Vestram precibus adiit, ut Consociationi juvenum catholicorum, cui ipse praeest et quae a Patrono Ecclesiae "Ludovicia" appellatur, in praesentium rerum necessitudine aliquid subsidii, si fieri possit, a Sanctitate Vestra obveniat.
Ea autem Consociatio cum sit abhinc triennium constituta, brevi usque ad numerum plusquam sexaginta juvenum succrevit. Quam cum Josephus Knott, Concionator ad S. Cajetanum, praeses et consiliarius, vita dicat esse laudabilem et rei catholicae perutilem supplicantibus suffragari, si res bene visa fuerit, Sanctitati Vestrae, non dubitamus.
Sanctitati Vestrae
obedientissimus famulus
V. G. a.
D. tem. Uttendorfer, Lucumtenens
A. v. Wehner
Empfohlene Zitierweise
Uttendorfer, Emil an PiusXI. vom 15. September 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 10980, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/10980. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 31.07.2013.