Dokument-Nr. 11079

Keppler, Paul Wilhelm von: [Kein Betreff]. Rottenburg, 03. März 1923

Quatuor supplicationes, quae ad Beatissimi Patris Sanctitatem ex nostra Dioecesi missae et ad nos remissae sunt, examinantes talia de singulis personis vel familiis cognovimus, ut supplicantium nemini indulgendum esse censeamus.
Quod enim Martha Zell (Nr. 1 Biberach) rogat, ut ipsi in Italia musicam docendi occasio procuretur, itemque quod Catharina Neuner (Nr. 2 Stuttgart), mulier protestantica, postulat, ut liberis Suae Sanctitatis commendata in parte catholica Württembergiae alimenta colligere possit, ea profecto nimis audacter, ne dicam impudenter flagitantur.
Josephus autem Jäger (Nr. 3 Feuerbach) uxorem habet protestanticam itemque liberos protestanticos,
156v
matrimonium civiliter tantum contraxit, malus est catholicus et qui ne id quidem sciat, Papam Benedictum mortuum esse. Hujus hominis tanto major est impudentia, quia nulla angustiatur necessitate.
Josephus Toscani, Italus (Nr. 4 Aalen) honestae quidem praeest familiae honeste. Aliquamdiu aegrotans aliqua premebatur inopia. In praesenti vero per singulas horas 1.070 et per singulos dies 8.560 Marcas in mercedem accipit, pecuniae summam, ad familiam sustentandam certe sufficientem.
+ Paulus Gulielmus de Keppler,
Episcopus Rottenburgensis
Empfohlene Zitierweise
Keppler, Paul Wilhelm von, [Kein Betreff], Rottenburg vom 03. März 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 11079, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/11079. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 23.07.2014.