Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 11526

Bertram, Adolf Johannes: Delegatura Berolinensis. Rom, 15. Mai 1926

Copia
Gubernium non vult consentire formationi novae propriae dioecesis Berolinensis, quia valde resistunt partes protestanticae.
Practice utilis est conservatio nexus cum dioecesi Breslaviensi: ob defectum Institutorum omnium necessariorum, ob inopiam sacerdotum, et ut diaspora non careat auxilio territorii catholici.
Ministerium concedet, ut formatio anno 1821 provisorie facta (Delegatus est Episcopus Breslaviensis, cujus Subdelegatus est Auxiliaris Berolinensis) ita mutetur, ut districtus Delegaturae fiat pars normalis Dioecesis Breslaviensis cum proprio Vicario Generali, qui ipse est Epps. Auxiliaris in Berlin; ita ut exceptionalis modernus status tollatur aliquatenus. Fortasse in futuro ita parari potest via ad dismembrationem hujus partis nimis extensae et ad erectionem dioecesis propriae.
Empfohlene Zitierweise:
Bertram, Adolf Johannes, Delegatura Berolinensis , Rom vom 15. Mai 1926 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 11526, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/11526. Letzter Zugriff am: 11.12.2019.
Online seit 29.01.2018, letzte Änderung am 23.02.2017