Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 11704
De Lai, Gaetano an Weimann, Robert
Rom, 21. März 1924

Copia
Illme ac Rme Domine,
Iuxta praxim S. Rituum Congregationis, facultas consecrandi ecclesias adeo Episcopis reservata manere debet, ut Administratoribus Apostolicis, nisi charactere episcopali munitis, concedi non soleat. Quapropter A. T. Rma invitare poterit Episcopum aliquem viciniorem ad novas ecclesias consecrandas. Quod si hoc in praesenti haud facile vel possibile erit, interim eas, qua Ordinarius, solemniter benedicere poteris, remissa consecratione, quae per se non urget, ad tempus magis opportunum.
Quod attinet ad facultatem consecrandi altaria fixa et portatilia, nec non calices et patenas, ea iam gaudes, quum contineatur in Indice – ab hac S. C. tibi remissa – facultatum quinquennalium, sub formula data a S. C. Rituum, nn. 1, 2, 3.
Quae dum significo, qua par est observantia me profiteor
Tibi in Dno addmum
(s.) C. Card. De Lai Epus Sabian.
Secret.
Empfohlene Zitierweise:
De Lai, Gaetano an Weimann, Robert vom 21. März 1924 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 11704, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/11704. Letzter Zugriff am: 24.10.2020.
Online seit 18.09.2015