Dokument-Nr. 12211
[Domkapitel der bayerischen (Erz-)Bistümer] an [Pius XI.]
[Unbekannt], vor dem 15. April 1922

Beatissime Pater,
Capitulis cathedralibus Bavariae liceat haec quae sequuntur Sanctitati Vestrae humillime exponere:
Litteris supplicationibus Capitula cathedralia Borussiae Sanctitatem Vestram adierunt, quibus in rebus ecclesiasticis denuo ordinandis, sicut ex nova Reipublicae Germanicae Constitutione, in primis ex articulo 137 exigitur, desideria sua et petitiones innotarunt. Hisce literis duplex privilegium instanter rogant, ut sibi ius secundum canones libere eligendi episcopum confirmetur et ut pro medietate canonicatuum vacantium episcopis candidatos nominare valeant, quibus episcopi institutiones dare teneantur.
Quod Capitula cathedralia Borussiae sibi a Sanctitate Vestra expetere licere existimant, Capitula quoque cathedralia Bavariae sibi expetere iuris atque officii sui habent, etsi in regno Bavariae res ex solemni conventione inter Apostolicam Sedem et regem Maximilianum Iosephum die quinta mensis Iunii 1817 facta saeculo praeterito aliter evenerunt.
Ex affectione paterna Apostolicae Sedis erga stirpem regiam de Wittelsbach necnon ex voto Regiae Maiestati fiduciam Sanctae Sedis demonstrandi, articulis nono et decimo praedictae conventionis privilegio praecipuo in sedibus episcopalis ac dignitatibus conferendis in Regem translato, Capitula cathedralia nostra ius usque ad id tempus semper vigens et iterum atque iterum a Sede Apostolica ratum habitum et confirmatum, imprimis episcopos eligendi libere, amiserunt.
29

Nobis in Baviera expertum est ecclesiam catholicam huius regni maxime per ultimos quinquaginta annos ex illo indulto benevolentiae seu minus benevolo animo eorum, qui summo reipublicae munere in rebus ecclesiasticis decernendis functi sunt, traditam fuisse. Unice populus catholicus per viros suos electos gravissima damna evitare et propulsare valuit. Quodsi nunc in nova Reipublica Bavariae Liberae Constituione nuper data per plebem nostram eiusque vicem in comitiis publicis gerentes haec et alia iura quae dicunt maiestatica abolita sunt, Capitula cathedralia Bavariae pleno iure vota et petitiones Capitulorum cathedralium Borussiae sibi adsciscere posse arbitrantur. Difficile est cogitatu, in altera parte Germaniae, in qua catholici pauciores sunt, Capitula cathedralia ius habitura esse, episcopum libere eligendi, dum in Bavaria, ubi catholici maior pars populi sunt, haec iura adempta essent.
His causis permoti Throno Tuae Gratiae vota nostra unanimiter substernimus, ut aequo modo nostris Capitulis ius pristinum atque pervetus secundum canones, libere eligendi episcopum concedere digneris, indulgeas quoque, ut pro medietate canonicatuum vacantium episcopis candidatos nominare valeamus, quibus Episcopi institutionem dare tenentur.
Es handelt sich bei dem edierten Dokument nicht um das Original, sondern um eine Kopie im gedruckten Protokoll der Sitzung der Kongregation für die Außerordentlichen Kirchlichen Angelegenheiten vom 28. Mai 1922 zum Bayernkonkordat (siehe Schlagwort Nr. 4099).
1Diese Überschrift wurde im Protokoll der Sitzung der Kongregation für die Außerordentlichen Kirchlichen Angelegenheiten vergeben und befindet sich wahrscheinlich nicht auf dem Original.
Empfohlene Zitierweise
[Domkapitel der bayerischen (Erz-)Bistümer] an [PiusXI.] vom vor dem 15. April 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 12211, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/12211. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 31.07.2013, letzte Änderung am 10.09.2018.