Dokument-Nr. 12212
Kiefl, Franz XaverScheglmann, Alphons Maria an [Pius XI.]
[Regensburg], vor dem 15. April 1922

Beatissime Pater,
Infrascripti Decanus et unus e canonicis Capituli Ecclesiae Cathedralis Ratisbonensis ad pedes Sanctitatis Vestrae devotissime prostrati, gratissimo animo recolentes beneficium per promulgationem Codicis Iuris Canonici universae Ecclesiae factum, instantissime invocare audent Sanctitatem Vestram, dignetur eiusdem Codicis canonem 329,2: "Eos (Episcopos) libere nominat Romanus Pontifex" tueri respectu Sedium etiam in Bavaria sitarum.
Exhibebuntur enim Sanctitati Vestrae a Capitulis Ecclesiarum Cathedralium per Bavariam preces, ut ipsis in constituendis huius regionis Episcopis concedatur aut ius electionis aut saltem aliqua cooperatio.
Cui postulationi nos infrascripti in tantum non consentimus, ut potius contradicamus, mala exinde timentes.
Sane 1.° in Capitulis facile inveniuntur factiones, aemulationes, simultates, viri audaciores et turbulentiores, post suam voluntatem simpliciores ac timidiores omni conatu trahentes, unde exoritur periculum, ne saepius spiritu passionum decidatur, quod debebat esse opus sanctum, instinctu Spiritus Sancti religiose ac pacifice perficiendum.
2.° Quodsi talia mala irrepserint, factiones atque discordiae non manebunt conclusae intra Capitula sed foras prorumpentes magis facient ignes extendi.
3.° Ipse Episcopus cooperante Capitulo electus facile se sentiet eidem Capitulo vel eius parti obligatum; Capitulum vero inclinatum erit videre in Episcopo potius creaturam quam Dominum. Unde praevidenda disciplinae ecclesiasticae relaxatio.
31

4.° Absque dubio felicius providebitur ecclesiis, si Apostolica Sedes tantum opus sibi ipsi exclusive reservaverit. Tunc nihil se immiscebit humanae passionis, sed sanctum sancte tractabitur.
5.° Vel populi multo religiosius se subiicient. Episcopis a sola sublimiore potestate sibi datis quam electis a Capitulis non sine strepitu post notas dissensiones ne laicorum quidem immissionibus exclusis.
Ad haec nihil urget relaxationem praelaudati canonis pro Bavaria: non praeiudicium Capitulorum in Borussia, cum singulares ibidem viguerint historicae rationes; non aliquod gregis Bavaricae desiderium, nam in toto populo ne vestigium quidem talis voluntatis invenitur. Quod attinet minas, reiiciendum fore in comitiis concordatum, nisi Capitulis electionis ius statuerit, vix unus est vel alter politicus, qui tantae audaciae notam sibi inusserit.
Ita muneris nostri esse duximus aperire Sanctitati Vestrae quae sentimus, non quasi perfracte proprio ingenio insistentes, sed in omni subiectione speciem evitaturi, ac si, quae tamquam Capituli etiam nostri postulata Romam nuntiabuntur, conclusa fuerint applaudentibus omnibus, reluctantibus nullis.
Iam pedes Summi Pontificis deosculati, profundissimis religionis sensibus persistimus etc.
Es handelt sich bei dem edierten Dokument nicht um das Original, sondern um eine Kopie im gedruckten Protokoll der Sitzung der Kongregation für die Außerordentlichen Kirchlichen Angelegenheiten vom 28. Mai 1922 zum Bayernkonkordat (siehe Schlagwort Nr. 4099).
Empfohlene Zitierweise
Kiefl, Franz Xaver an [PiusXI.] vom vor dem 15. April 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 12212, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/12212. Letzter Zugriff am: 19.04.2024.
Online seit 31.07.2013.