Dokument-Nr. 12214
[Domkapitel des Erzbistums München und Freising] an [Pius XI.]
[München], vor dem 15. April 1922

I.
Beatissime Pater,
Capitulo Ecclesiae Metropolitanae Monacensi et Frisingensi liceat haec quae sequuntur Sanctitati Vestrae humiliter exponere:
Capitulum Ecclesiae Cathedralis Frisingensis, in cuius locum translata anno 1821 Sede Episcopali ab urbe Frisinga in urbem Monachium Capitulum Ecclesiae Metropolitanae Monacensis et Frisingensis successit, a multis saeculis vel ex consuetudine vel ex privilegio vel ex lege fundationis ius habuit libere conferendi Canonicatus in mensibus sex paribus vacantes, qui ob eam rem menses Capitulares appellabantur.
Hoc iure Capitulares usi sunt usque dum die quinta mensis iunii 1817 solemnis Conventio inter Apostolicam Sedem et Regem Bavariae conclusa est. In eius autem Conventionis articulo 10 statutum est, ut Rex ad Canonicatus in sex mensibus Apostolicis sive Papalibus, quoad autem reliquos sex, in tribus quidem Archiepiscopus, in tribus Capitulum nominaret.
Et quoniam per Codicem Iur. Can. interim editum in iis Conventionibus, quae ab Apostolica Sede cum variis Nationibus initae sunt, nihil abrogatum est aut obrogatum, idem qui antea status rerum usque in praesens apud nos viguit idemque non obstante canone 403 vigere pergeret, si Conventio permaneret.
Sed quia mutato rerum publicarum statu res in eo est, ut nova Conventio inter Apostolicam Sedem et Rempublicam Bavaricam ineunda sit, petimus ac rogamus, ut etiam in nova Conventione Capitulo ius vetustissimum,
33
non obstante can. 403 conservetur, atque ita conservetur, ut prima quaque et secunda vice Archiepiscopus, tertia quaque vice Capitulum et Canonicatus nominet.
Et Deus etc.

II.
Beatissime Pater,
Capitulum Ecclesiae Metropolitanae Monacensis et Frisingensis infra humillime scriptum petitionem suam Calendis Martiis a. c. factam sequentibus argumentis coadiuvare intendit:
In Canone 403 C.I.C. sancitum est, ut ad Episcopum pertineat canonicatus in ecclesiis tum cathedralibus tum collegialibus conferre, firma tamen contraria fundationis lege.
Fundatio Capituli cathedralis Frisingensis servata non est, nam, ut veteres tradunt annalium scriptores, anno 903 ecclesia cathedralis, una cum tabulario sive archivo conflagravit: quo in incendio "priora Regum praecepta igne combusta sunt".
Est autem illud admodum verisimile Capitulum Frisingense, iam illis temporalibus, i. e. sub decimo Episcopo Waldone (883-906) tanquam personam moralem existisse cum iure acquirendi, retinendi et administrandi bona temporalia, sive id ius ab ipso Waldone sive ab aliquo antecendentium Episcoporum tributum est. Certe cursu temporum Capitulum Frisingense bona non exigua vel mobilia vel immobilia aut iura fructifera partim a presbyteris, in quibus etiam episcopi et canonici, partim a laicis, in quibus reges et principes, donata acquisivit, unde ad victum necessaria singulis canonicis praeberentur: quae sane possessio anno 1803 publicata est; sed moralis esse persona sui iuris Capitulum Metropolitanum Monacense usque ad praesens non destitit.
In catalogo privilegiorum et statutorum Capituli Frisingensis, quem Egolphus Hornpeck, decanus Capituli,
34
sub annum 1392 composuit, scriptum legitur receptionem vel in expectationem praebendae vacantem vel in canonicatum cum praebenda vacantem fieri "auctoritate Capituli, Legati Apostolici aut Domini nostri Papae", idque per multa saecula observatum est.
Anno 1733, die 17 Sept., Notarius quidam publicus instante Capitulo inspectisque vetustissimis protocollis originalibus, quae in archivo Capituli servabantur, testatur, "omnes quascunque collationes canonicatuum semper ac continuo factas esse vel per provisionem Apostolicam aut ipsummet Capitulum".
Canonicatum ullum unquam ab Episcopo collatum esse in omni historia Capituli Frisingensis vix indicium reperitur; aut si Episcopus aliquando contulit, id ex Apostolico indulto, non ex proprio iure fecit.
Quodsi, ut demonstratum est, nunquam ad Episcopum pertinuit canonicatus conferre, inde facile efficitur in ipsa fundatione Capituli ab Episcopo constituente hoc ius Capitulo concessum esse; quod quidem ius postea per reservationes Papales imprimisque per regulam Cancellariae nonam restrictum est, qua menses octo Sedi Apostolicae reservati sunt postea ad impares restricti.
Sane Capitulo ius electionis in mensibus paribus sive ordinariis usque ad saecularisationem permansit: quod ius in Conventione Bavarica anno 1817 inita ad tres menses reductum est, nunc vero timendum est, ne secundum Can. 403 Capitulo penitus adimatur collatione soli Episcopo reservata.
Iacturam iuris per annos poene mille possessi et adhibiti Capitulo Metropolitano quamvis reverenti non levem videri facile intelligitur. Immo vero nunc ipsum, cum in eo est, ut Conventio nova ineatur, una cum aliis Capitulis cathedralibus Bavaricis et Germanicis, tempus et occasionem obvenisse arbitramur, ut ampliationem iurium, quae adhuc nobis restant appetamus, cum instanter rogamus ut in nova Conventione res ita disponatur, ut ex numero decem canonicatuum dimidiam partem vacantem Archiepiscopus conferat, in dimidia parte Capitulum Metropolitanum eligat collegam, cui
35
Archiepiscopus, si idoneus esse videatur, investituram canonicam impertiat, iisque modus collationis alternis vicibus fiat.
Rebus ecclesiasticis brevi noviter disponendis adducimur, ut alterum ius antiquissimum quaeramus amissum. Ius enim eligendi Episcopum a Ludovico tertio, Rege Germanorum, cum sub Waldone Episcopo, quem supra memoravimus, anno 906 in conventu procerum iura Ecclesiae Frisingensis redintegrarentur, Capitulo Frisingensi ita sancitum est, ut in illo documento ius illud non recenter conferri, sed privilegium ex temporibus S. Corbiniani, primi Episcopi Frisingiensis, concessum atque usurpatum innovari atque confirmari videretur. Etiam hoc ius quamvis per nongentos annos possessum per saecularisationem amissum est, cum nominatio Episcoporum Bavariae per Concordatum ad Regem Bavariae transiit.
Supplentes igitur petitionem Cal. Martiis h. a. factam pro redintegratione status, qui ante priorem Conventionem fuit, audemus rogare atque orare, ut in nova Conventione id saltem iuris Capitulo Metropolitano Monacensi concedatur, ut Sede Episcopali vacante ternos candidatos ad conferendum proponat.
Et Deus etc.
Es handelt sich bei dem edierten Dokument nicht um das Original, sondern um eine Kopie im gedruckten Protokoll der Sitzung der Kongregation für die Außerordentlichen Kirchlichen Angelegenheiten vom 28. Mai 1922 zum Bayernkonkordat (siehe Schlagwort Nr. 4099).
1Diese Überschrift wurde im Protokoll der Sitzung der Kongregation für die Außerordentlichen Kirchlichen Angelegenheiten vom 28. Mai 1922 vergeben und befindet sich wahrscheinlich nicht auf dem Original.
Empfohlene Zitierweise
[Domkapitel des Erzbistums München und Freising] an [PiusXI.] vom vor dem 15. April 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 12214, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/12214. Letzter Zugriff am: 16.04.2024.
Online seit 31.07.2013, letzte Änderung am 10.09.2018.