Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 12343
Poggenburg, Johannes an Pius XI.
Münster, 30. September 1922

Copia
Beatissime Pater!
Ad pedes Sanctitatis Tuae provolutus Episcopus Monasteriensis Joannes Poggenburg humillime quae sequuntur exponit:
Anno praeterito a Sancta Sede ex decreto S. Congregationis Concilii diei 26. Februarii 1921 sub numero 2222/20 ad occurrendum sacerdotum necessitatibus opportunas obtinui facultates reducendi onera missarum fundatarum ad certum numerum et modum. Quae facultates haud parum levaminis attulerunt egentibus clericis. Attamen valor pecuniae attennatus et in dies decrescens, non diminuta sed aucta potius rerum pretia et imminens periculum, miseram nostram conditionem in posterum adhuc aggravatum iri, vehementer revera suadent et quasi cogunt me, ampliores prioribus facultates a Sede Apostolica humili prece expetere.
Itaque, si Sanctitati Tuae placuerit, precor ut mihi praeter facultatem per decretum diei 26. Februarii 1921 mihi concessam, nempe facultatem reducendi omnia missarum onera inclusis piis suffragiis his missis adnexis ante annum 1870 fundata hoc modo, ut singuli indultarii unicam missam lectam ad intentionem omnium collective fundatorum quotannis applicare teneantur, insuper concedatur:
1. facultates reducendi missarum onera ab anno 1870 usque ad annum 1900 fundata ita, ut stipendium celebrantis sit pro missa lecta M 60 et pro missa cantata 80;
2. facultas reducendi missarum onera ab anno 1900 usque ad annum 1922 inclusive fundata ad rationem taxae pro tempore reductionis faciendae in dioecesi vigentis.
127v

3. Denique humillime peto, ut reductio ex facultate hic et nunc petita peragenda vim habeat retroactivam pro anno 1922, inquantum missae fundatae pro hoc anno nondum persolutae sunt.
Adnotare mihi liceat ad 2, quod taxam dioecesanam elevavi pro missa lecta ad M 20, pro missa cantata ad M 40 et pro missa ministrata ad M 60, prout Episcopi ad conventum Fuldensem hoc anno congregati unanimi consensu statuerunt.
Quibus expositis Sanctitati Tuae humillime supplicaverim pro concedendo in favorem dioecesis Monasteriensis benignissime indulto.
Sanctitatis Tuae
humillimus et obedientissimus
servus ac filius
(sig.) + Joannes
Episcopus Monasteriensis.
Empfohlene Zitierweise:
Poggenburg, Johannes an PiusXI. vom 30. September 1922 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 12343, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/12343. Letzter Zugriff am: 22.11.2019.
Online seit 31.07.2013, letzte Änderung am 24.10.2013