Dokument-Nr. 12395
Wedig, Georg an Pius XI.
Osterode in Ostpreußen, 15. September 1922

Sanctissime Pater!
Die 19. mensis decembris 1920 parochia nostra consilio celeberrimo parochianorum habito Sanctum Patrem Benedictum XV per litteras oravit, ut parochiam nostram Osterodensem dioecesi Warmiensi aggregare vellet. Hodie vero iterum permagnus fidelium catholicorum numerus ex singulis parochiis decanatus Pomesaniensis, qui constat ex his parochiis et curatiis: Osterode, Bischofswerder, Deutsch-Eylau, Rosenberg, Garnsee, Freystadt, Silgenburg, Marienfelde, Mohrungen, Neidenburg, Thurau, quae regiones ex plebiscito in Germania remanserunt, convenit Vestramque Sanctitatem humiliter rogat, ut illas parochias, quae adhuc dioecesis Culmensis sunt, iurisdictioni Reverendissimi Episcopi Warmiensis committat. Nam cum difficultates itineris in dioecesim Culmensem faciendi propter syngraphum peregrinis impositum et caritas epistularum, quae de cura animarum mittendae sunt, tum mutuae inimicitiae nationales catholicorum et Poloniae et Prussiae maximae sunt; quae mala, si parochiae, quas supra enumeravimus, dioecesi
21v
Warmiensi adiunguntur, haud mediocriter opprimi possunt. Huc accedit, quod nonaginta partes parochianorum Osterodensium ex Warmia orti sunt et, sicut longe maxima pars catholicorum reliquarum Prussiae Orientalis parochiarum, lingua Germanica utuntur. Itaque postquam Vestra Sanctitas, quae ex temporibus plebisciti difficultates nostras non ignorat, et catholicos liberae civitatis Gedanensis et proxime eos quoque decanatus, qui ultra fauces Polonicas, quae vocantur, siti sunt et antea cum dioecesi Culmensi coniuncti erant, velut Schlochau aliosque, attribuendo Delegaturae Archiepiscopali Tütz a dioecesi Culmensi solvit, suppliciter oramus, ut noster quoque decanatus, qui ex illis undecim parochiis, quas supra diximus, compositus omnino vix quattuordecim milia animarum complectitur et dioecesi Warmiensi paene circumcluditur, huic addatur, ut nos quoque tandem ex miseriis nostris eripiamur.
Pro qua gratia gratias maximas agent ea qua par est reverentia et devotione
Sanctitati Vestrae
oboedientissimi
Georgios Wedig parochus Osterode
22r
Julius Hoppe, parochus Gilgenburg
Joannes Falk, curatus Marienfelde.
Dr. med. Otto Rohlfeisch, medicus Osterode
Felix Lesch, secratarius [sic].
[Johann Stein]
Eduard Herrmann
August [Knorr], mercator
Albertus Maier, parochus
Dr. Eylan
Paulus [Katscherowski], vicarius, Osterode
Albertus Dorsik
Dr. Eylan [sic]
Leo [Scharffenvolk], advocatus.
Empfohlene Zitierweise
Wedig, Georg an PiusXI. vom 15. September 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 12395, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/12395. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 31.07.2013, letzte Änderung am 02.11.2015.