Dokument-Nr. 12938
Sproll, Johannes Baptista an Pius XI.
Rottenburg, 12. Februar 1923

Beatissime Pater!
Supplicationum, quae ad Sanctissimum Patrem scriptae sunt, neutri possumus suffragari. Jlla parochi Abt Zipplingensis nobis insciis Romam missa est. Optandum quidem, ut in magnam eius paroeciam alter sacerdos mitti possit, qui ecclesiae filialis suscipiat curam; sed non adeo hoc necessarium, ut opem Summi Pontificis implorari ideo necesserit.
Altera supplicatio, Bernardi Flaisch Reutlingensis, est illa quidem missa ab homine paupere, qui auxilii indigus sit et dignus; at hunc nos ut usquemodo adiuvimus, ita etiam in posterum adiuvabimus.
Sanctitatis Vestrae
humillimus et obsequiosissimus
filius
Dr. Sproll, vic. glis.
Empfohlene Zitierweise
Sproll, Johannes Baptista an PiusXI. vom 12. Februar 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 12938, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/12938. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 23.07.2014.