Dokument-Nr. 13010
Linneborn, Johannes an Pius XI.
Paderborn, 04. November 1922

Beatissime Pater!
Calamitas belli illius omnium saeculorum infaustissimi patriae nostrae magis magisque ruinam parat. Capitulum quoque nostrum per tot saecula conservatum nunc maxima penuria premitur. Ineunte saeculo undevicesimo omnia bona capituli nostri saecularizata sunt. Res publica Borussica quidem adhuc aliquas pensiones solvit in primis pro salariis canonicorum et et beneficiariorum, sed pensiones solutae ad sustentationem canonicorum et ministrorum vix sufficiunt. Reparationes maxime necessariae Ecclesiae Cathedralis et domorum canonicorum vicariorumque accrescente de die in dies caritate omnium rerum atque deminuto valore monetae nostrae fieri non possunt. Populus pius et devotus, sed nunc pauperrimus dioeceseos nostrae plura ad sublevandas angustias conferre nequit. Bonis capituli saecularizatis proventus, fructus distributionesque perexigua sunt neque augeri possunt. Adhuc celebranti missam conventualem ex proventibus capituli eleemosyna dabatur. Sed valor fructuum exiguorum tantopere imminitus est, ut stipendia, quae manualem missarum stipem in dioecesi nostra ab Episcopo pro tempore definitam adaequarent, dari non possint. Stipendiis autem missarum celebrantes pro sustentatione congrua indigent.
Quare Sanctitati Tuae supplicamus, ut misericorditer necessitatibus nostris succurrere velis reducens onera cum piarum fundationum, quae apud capitulum nostrum factae sunt, tum Missarum conventualium. Liceat nobis memorias Episcoporum et Canonicorum omnium unire cum memoria ultimi Episcopi defuncti. Quam
77v
memoriam quotannis Capituli Praepositus sine eleemosyna celebret. Item celebretur altera missa conventualis pro benefactoribus in genere. Sed alias missas conventuales celebrantibus stipem manualem liberam accipere concedatur. Celebrans missam applicare quidem secundum intentionem acceptam, sed etiam benefactorum meminisse teneatur. Porro fructus dictarum memoriarum aliarumque fundationum inter canonicos et beneficiarios eodem modo, quo adhuc factum est, distribuantur. Et Deus optimus maximus pro Sua largitate Sanctiati Vestrae retribuat omnem gratiam et misericordiam.
Sanctitatis Vestrae
humillimus servus
Dr. Linneborn,
Praepositus Capituli Cathedralis.
77r, oberer linker Seitenrand hds. notiert von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger: "farne copia su carta grande e rimetterla a Mgr. Zanarella" ; 77r, unterhalb der Anmerkung hds. notiert von weiterer unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger: "fatta e consegnata [Name unlesbar]".
Empfohlene Zitierweise
Linneborn, Johannes an PiusXI. vom 04. November 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13010, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13010. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 24.10.2013.