Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 13144

Pacelli, Eugenio: Decretum
circa proponendos ad Episcopale ministerium per Episcopos Bavaricos pro Dioecesibus Bavariae quolibet triennio.. [München], vor dem 16. April 1925

Summam semper sollicitudinem habuit Ecclesia in Episcopis eligendis, a quibus maxima ex parte profectus catholicae religionis et incrementum fidei pendet. Haec ipsa ratio Sanctissimum Dominum Benedictum XV s. m. permovit ad novam electionis methodum, de consulto Emorum Sacrae Consistoralis Congregationis Patrum, statuendam in Foederatis Americae Statibus, quae uberes fructus iam edidit. Idem factum est in regione Canadensi, Scotica, Brasiliana, Mexicana et in Polonia.
Anno denique 1924 Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa XI et Status Bavaricus, desiderio adducti ordinandi denuo, modo stabili et mutatis temporum adiunctis aptato, conditionem Ecclesiae catholicae in Bavaria, consilium inierunt sollemnem Conventionem paciscendi.
Providetur iam art. 14 praedicti Concordati electioni evehendorum ad sedes episcopales vacantes hoc modo, ut suggerantur Sanctae Sedi ad liberam electionem tres elenchi proponendorum virorum, et quidem:
I. Index quolibet triennio per Episcopos residentiales Bavariae componendus;
II. Index quolibet triennio per unumquodque Capitulum cathedrale Bavaricum componendus;
III. Index sede aliqua vacante per respectivum Capitulum cathedrale Bavaricum componendus.
2
Quod attinet ad indicem pro eligendorum Episcoporum propositione quolibet triennio per Episcopos Bavariae conficiendum, Sanctissimus Dominus Noster Pius XI, de consulto Eminentissimorum Patrum Sacrae Congregationis Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis praepositae, statuit et praesenti Decreto huius Apostolicae Nuntiaturae praescribit, ut in posterum ratio agendi iuxta leges, quae sequuntur, adhibeatur et vigeat.
1. Ad proponendos Apostolicae Sedi sacerdotes ad episcopale munus idoneos unus conventus omnium Episcoporum Bavariae fiet tempore et modo infra assignatis.
2. Quolibet triennio, sub initium Quadragesimae, omnes et singuli residentiales Episcopi Bavariae iuxta modum infra statutum illi Metropolitano, qui Praeses erit conventus, de quo infra sub numero 8, vel, utraque sede metropolitana bavarica vacante, Episcoporum Bavariae tunc temporis Decano, sacerdotum nomina scripto mittent, quos dignos episcopali ministerio existimabunt.
Nil autem obstat, quominus sacerdotes alius etiam dioecesis aut provinciae Bavariae aut ulterioris Germaniae, etiamsi extra Bavariae vel Germaniae fines degant, proponantur. Sub gravi tamen exigitur ut qui proponitur, personaliter ex diuturna conversatione a proponente cognitus sit.
3. Episcopi indicem proponendum conficientes una cum nomine candidati, aetatem quoque, quoad eius fieri potest, designabunt. locum nativitatis et praesens domicilium, atque officium quo praecipue fungitur
4. Antequam determinent, quem proponant, Episcopi poterunt a proprio Auxiliari non Suffraganeo, si quem habeant, et ab aliis viris prudentioribus, necessarias notitias requirere, ita tamen, ut fines huius in-
3
quisitionis omnino lateat. Notitias vero, quas seu viva voce seu scriptis receperint, nemini patefaciant, nisi forte in Episcoporum conventu, de quo inferius sub n. 8 et sequentibus.
5. Nomina, quae Episcopi iuxta n. 2 huius decreti proponent, nulli alii praeterquam conventus Praesidi, manifestent.
6. Praeses, receptis ab Episcopis candidatorum propositionibus, suas adiiciat: omnium indicem ordine alphabetico conficiat et, reticitis proponentibus, hanc notulam transmittat singulis Antistitibus, ut hi opportunas investigationes peragere valeant de qualitatibus eorum quos personaliter et certa scientia non cognitos habeant.
7. Investigationes eiusmodi maxima secreti cautela peragendae erunt, ut supra n. 5 dictum est. Quodsi verendum sit, ne res palam fiat, ab ulterioribus inquisitionibus abstinendum.
8. Die et loco a Praeside determinandis, omnes memorati Episcopi conveniant ad seligendos eos, qui Sanctae Sedi ad episcopale ministerium proponi debeant, ita tamen ut suspicio et fama quaelibet, praesertim per diaria et ephemerides oboriens et omne curiositatis studium vitetur.
Cum autem Episcopi Bavariae quolibet anno convenire soleant, ut votum fidelis obsequii erga Sanctam Sedem renovent et quaestiones religiosas gregibus sibi commissis communes pertractent, praedicta occasione, triennio elapso, ad implenda ea, quae relate ad propositionem candidatorum ad ministerium episcopale peragenda sunt, uti fas eis esto; attamen in sessione speciali eaque secreta, adstantibus solum episcopis residentialibus.
4
9. In conventu, invocato divino auxilio, dandum erit a singulis, Praeside non excepto, tacto pectore ad mentem canonis 1622 § 1), iusiurandum de secreto servando, ut sacratius fiat vinculum, quo omnes adstringuntur. Postea praesens decretum legendum erit.
10. Deinde unus ex Episcopis praesentibus in Secretarium ab omnibus per secreta suffragia.
11. His peractis, ad disceptationem procedatur, ut inter tam multos exhibitos digniores et aptiores seligantur. Id tamen veluti Christo praesente et sub eius obtutu fiet, omni humana consideratione postposita, cum discretione et caritate, supremo Ecclesiae bono divinaque gloria et animarum salute unice ob oculos habitis.
12. Candidati maturae sed non nimium provectae aetatis esse debent; prudentia praediti in agendis rebus, quae sit ex ministeriorum exercitio comprobata; sanissima et non communi exornati doctrina, eaque cum debita erga Apostolicam Sedem devotione coniuncta; maxime autem honestate vitae et pietate insignes. Attendendum insuper erit ad sollertiam candidatorum in temporalibus bonis administrandis, ad conditionem eorum familiarem, ad indolem et valetudinem. Uno verbo, videndum num omnibus iis qualitatibus polleant, quae in optimo pastore requiruntur, ut cum fructu et aedificatione populum Dei regere queant. Nec proponantur, qui insuper non habeant eas qualitates quae in art. 13 Concordati supponuntur.
13. Discussione peracta, fiet hac ratione scrutinium:
a)Qui omnium Episcoporum sententia, quavis demum de causa, visi fuerint in disceptatione ex numero proponendorum expungendi, ii in suffragium non vocabuntur; de ceteris, etiam probatissimis, suffragium feretur
5
b)Candidati singuli ordine alphabetico ad suffragium proponentur: suffragia secreta erunt.
c)Omnes Episcopi, ipso Praeside non excepto, pro singulis candidatis donabuntur tribus schedulis eiusdem coloris, quarum prima habeat impressum "Probo" altera "Non probo", et tertia "Abstineo".
d)Singuli Praelati, incipientes a Praeside, in urna apte disposita schedulam deponent, quam coram Deo et graviter onerata conscientia iustam aestimabunt pro sacerdote, qui in suffragium vocatur: ceterae duae schedulae in alia urna pariter secreta deponentur.
e)Singulis suffragiis peractis, Praeses, adstante Episcopo Secretatrio, schedulas in prima urna depositas extrahet, et earum textum coram omnibus leget scriptoque adnotabit. Quo facto, schedulae utriusque urnae statim comburentur (ad mentem can. 171 § 4).
14. Scrutinio de omnibus completo, liberum erit Episcopis, si id ipsis placeat, aut aliquis eorum postulet, ut inter candidatos plenis aut paribus suffragiis approbatos novo scrutinio designetur, quinam ex eis praeferendus sit. Ad hunc finem autem singuli Praelati nomen praeferendi candidati in alia schedula signabunt, eamque in urna deponent: quae examinabuntur, ut supra n. 13 litt.  e, statuitur.
Suffragia statim, peracto scrutinio, comburantur.
15. Quamvis vero summus Pontifex sibi reservet, dioecesi vel archidioecesi aliqua vacante, opportunis modis consilia petere, ut personam eligat, quae inter approbatas magis idonea videatur dioecesi illi regendae, nihilominus fas erit Episcopis in eodem conventu indicare, generali saltem ratione, cuinam dioecesi, maiori vel minori, tranquillae et ordinatae, an etiam multis subsidiis indigenti, candidatos magis idoneos censeant, atque id quidem, quibus de causis.
6
16. Episcopus a secretis, discussione durante, diligenter adnotabit quae de singulis candidatis a singulis suffragatoribus dicta fuerint; quaenam discussionis fuerit conclusio; denique quinam tum in primo scrutinio, tum in secundo (si fiat) fuerit exitus, et quidnam specialius iuxta n. 15 huius decreti fuerit dictum.
17. Antistites a conventu ne discedant, antequam ab Episcopo Secretario lecta fuerit relatio ab eodem confecta circa nomina proposita, candidatorum qualitates et obtenta suffragia, eamque probaverint.
18. Actorum exemplar a Praeside, a Secretario et a ceteris Episcopis praesentibus subscriptum quam tutissime per Nuntium Apostolicum ad Sacram Congregationem Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis praepositam mittetur. Acta vero ipsa penes ipsum Praesidem in archivo secretissimo Sancti Officii servabuntur, destruenda post triennium, vel etiam prius, si periculum violationis secreti immineat.
19. De cetero fas erit semper Episcopis, tum occasione propositionis candidati tum vacationis alicuius sedis, praesertim maioris momenti, litteras Nuntio Apostolico vel Sacrae Congregationi Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis praepositae vel ipsi Sanctissimo Domino perscribere, quibus mentem suam circa personarum iam in indice, de quo supra, propositarum qualitates sive absolute, sive relate ad provisionem dictae sedis, fusius patefaciant.
Datum Monachii, die 4 aprilis,
in festo Resurrectionis D. N. I. C., anno 1926.
Das Original dieses Dokument konnte in den Beständen der vatikanischen Archive bisher nicht nachgewiesen werden. An seiner Stelle wird hier der entsprechende Abdruck in der Tischvorlage der Sitzung der Kongregation für außerordentliche kirchliche Angelegenheiten vom 25. Februar 1926 wiedergegeben.
1Das vorliegende Dokument wurde vom Historischen Archiv des Staatssekretariats nicht foliiert. Zur übersichtlicheren Benutzung wird die Seitenzählung des Drucks der Tischvorlage übernommen.
Empfohlene Zitierweise:
Pacelli, Eugenio, Decretum circa proponendos ad Episcopale ministerium per Episcopos Bavaricos pro Dioecesibus Bavariae quolibet triennio., [München] vom vor dem 16. April 1925 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13144, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13144. Letzter Zugriff am: 16.12.2019.
Online seit 24.06.2016, letzte Änderung am 01.09.2016