Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 13192
Weimann, Robert an Pius XI.
Tütz, 25. Februar 1923

Sanctissime Pater.
Cum post novam constitutionem statuum Germaniae et Poloniae finiumque limitationem pars archidioecesis Gnesnensis et Posnaniensis intra fines rei publicae Germaniae sit sita, Archiepiscopus Gnesnensis et Posnaniensis ad consulendum utiliori ecclesiastico regimini et pro aptiori animarum cura et administratione pro illa parte dioecesis, quae sub ditione Borussica modo nunc existit, me infrascriptum, antea vicarium generalem Posnaniensem, natione Germanum, attamen linguae polonicae gnarum, quem Sanctitas Vestra munere Nuntii Apostolici Varsaviae fungens bis Posnaniae audire dignatus est, delegatum suum constituit. Die 1. Dec. 1920 iurisdictionem meam in oppido Tuczno vulgo Tütz fundavi.
Delegatio Tucznensis comprehendit quinque decanatus: Bomst, Schneidemühl, Betsche, Dt. Krone et Fraustadt et numerat 54 paroecias vel quasiparoecias, 84 sacerdotes et circiter 100.000 animarum. Mense Augusti 1922 a Sanctitate Vestra Delegationi adiuncta est pars dioecesis Culmensis in Germania sita eique finitima cum tribus decanatibus Flatow, Schlochau et Lauenburg, 25 paroeciis 33 sacerdotibus et ca 50.000 animarum. In totum igitur delegatio Tucznensis numerat 79 paroecias, 117 sacerdotes et 150.000 animarum, approbata est a gubernio Borussiae lege die 15. Augusti 1921 lata, donata iuribus personae iuridicae et sufficienter a gubernio dotata. Coincidit cum provincia politica, "Grenzmark" dicta, noviter erecta et est "diaspora", rari catholici inter protestantes vivunt.
61v
Decursu duorum annorum administratio tam in spiritualibus quam in temporalibus seorsiva peracta est. Novae paroeciae et stationes missionum erectae, fideles ad paroecias in Polonia sitas pertinentes ad alias in Germania sitas sunt incorporati. Clerus habet sufficientem sustentationem; clerici studia sua in seminario Fuldensi absolvunt. Necessarium est seminarium practicum in Delegatura, ut ad suscipiendos s. ordines praeparentur et linguam colonica, – adsunt enim in delegatura Poloni numero ca. 20.000 – addiscant, cum leges civiles alumnos in Poloniam proficisci vetent. Habeo in animo etiam duo Seminaria puerorum et duas domus religiosorum deo dante brevi tempore erigere.
Iam vero omnibus rebus in parte Posnaniensi bene ordinatis et clerus et populus fidelis summopere exoptat, ut delegatio Archiepiscopalis elevetur in delegationem Apostolicam.
1. Delegatus ab episcopo Polono suspectus sum praesertim acatholicis; dicunt enim me debere agere secundum mentem episcopi Poloni, meque et sacerdotes meos favere Polonis, quapropter e parte acatholicorum, qui hic dominantur, excitatur summa agitatio contra catholicos. Melior et firmior esset mea et catholicorum conditio, melioresque haberet fructus opere mea, si liber essem et independens a Polonia, omnia mea studia ad promovendam rem catholicam rebus sic stantibus evanescant, donec dependeam ab episcopo Polono.
2. Communicatio cum Polonia est difficillima. "Visum" constat 36.000 marcis, iter Posnaniam ad minus 30.000 marcis, vectura unius epistolae Posnaniam 300, Tucznam 500 m., ut non dicam de expensis fidelium ad iudicium Posnaniam profi[cis]centium.
62r
3. Magnas difficultates parat administratio partis Culmensis, cum Rev. Episcopus Culmensis ad omnia mea proposita, petitiones, quaestiones sileat, ne uno quidem verbo adhuc responderit.
Cum leges civiles episcopo Posnaniensi uti extraneo aditum ad delegationem non permittant, necessarium videtur, ut delegatus charactere episcopali polleat.
1. Sacramentum s. Confirmationis a multo tempore, in nonnullis paroeciis a vingiti et ultra annis non administrabatur, ordines sacri clericis, qui Posnaniam pergere non possunt, post Pascha conferendi, ecclesiae novae consecrandae; calices, portatilia, olea sacra summa cum difficultate solummodo et ingenti pretio Posnania transportantur.
2. Acatholici in provincia "Grenzmark" habent iam Suum "episcopum" seu superintendentem generalem, auctoritas et gravitas delegati catholici valde augeretur eiusque efficacitas etiam coram gubernio cresceret, si esset episcopus, quae dignitas sola apud protestantes valet et auctoritatem afficit.
Dignetur Sanctitas Vestra haec, quae exposui, benigna mente suscipere et ea, quae Sapientiae Vestrae opportuna videntur, disponere. Ego vero ad genua Sanctitatis Vestrae provolutus permaneo

humillimus et obedientissimus filius

Robertus Weimann,
S. Theol. Dr. et S. V. praelatus domesticus.
Empfohlene Zitierweise:
Weimann, Robert an PiusXI. vom 25. Februar 1923 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13192, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13192. Letzter Zugriff am: 20.10.2020.
Online seit 24.10.2013, letzte Änderung am 20.01.2020