Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 13197

Pacelli, Eugenio: [Kein Betreff]. München, 08. Mai 1923

Cum post attributionem maioris partis archidioecesis Gnesnensis et Posnaniensis et dioecesis Culmensis ad Rempublicam Polonorum paroeciae in dicione Borussiae positae et ab episcopalibus urbibus separatae haud facile a supra dictarum dioecesium Ordinariis gubernari queant, SSmus Dominus Noster Pius divina Providentia Papa XI, volens huic incommodo, meliore quo fieri potest modo, occurrere, re diligenter considerata, locis memoratae archidioecesis Gnesnensis et Posnaniensis in Borussia itemque dioecesis Culmensis pariter in Borussia ad occidentem finium Poloniae sitis Administratorem Apostolicum ad nutum S. Sedis die Iº huius mensis constituere atque nominare dignatus est R. D. Robertum Weimann, S. Theologiae Doctorem et Antistitem Urbanum, cum omnibus iuribus et facultatibus et privilegiis huic muneri adnexis.
Contrariis quibuslibet, etiam speciali et individua mentione dignis, non obstantibus.
(s.) + Eugenius Pacelli Archiepiscopus Sardian.
Nuntius Apostolicus
Empfohlene Zitierweise:
Pacelli, Eugenio, [Kein Betreff], München vom 08. Mai 1923 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13197, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13197. Letzter Zugriff am: 22.09.2020.
Online seit 24.10.2013, letzte Änderung am 13.06.2014