Dokument-Nr. 13485

Bludau, Augustinus: [Kein Betreff]. Frauenburg, 26. März 1923

Ad querimonias novas a Polonis quibusdam ex dioecesi Warmiensi ad Sanctam Sedem iactatas infrascriptus Episcopus respondet quae sequuntur:
Prae primis enuntiandum est non ab universo populo Polonico dioecesis meae illam querelam ad Supremam Auctoritatem Ecclesiasticam esse directam, sed a zeletoribus nationalistis perpaucis, qui populum movere et inquietare conantur neque unquam contenti fuerunt neque erunt, quod iam dudum mihi omnibusque mentem illorum et condicionem dioecesis Warmiensis haud ignorantibus omnino persuasum est.
Illa deputatio famosa, de qua in litteris Polonorum mentio fit, mense Septembris anni praeteriti coram me gratias egit maximas pro nova editione libri precationum et canticorum in lingua Polonica nuper publicata atque devotionem et oboedientiam et fidem in futurum promisit, simul duo desideria proferens nempe primo, ut liberi in quantum fieri posset, lingua materna ad receptionem sacramentorum poenitentiae et primae sacrae communionis instituerentur et secundo, ne usus linguae Polonicae in cultu divino et devotionibus publicis diminuerentur. – Non possum intelligere, quare haec desideria non esse adimpleta Poloni dicant, cum nunquam, minime vero ultimis temporibus, sacerdotes in cura animarum laborantes prohibiti aut vetiti sunt, in catechesi illa lingua uti, quam ipsi liberi vel eorum parentes desiderant. Et ubi maior pars discipulorum solam linguam Germanicam perceptam habet, quam autem plerumque omnes intellegunt, quia haec sola in scholis publicis docetur, expresse sacerdotes admoniti sunt, ut pro Polonis verba et notiones difficiliora in eorum quoque linguam transferant. Item in cultu divino usus linguae polonicae ultimis temporibus non
33v
diminutus est, et sicubi prius opus erat, causas iam in litteris meis de die 24. Octobris a. pr. ad Sanctam Sedem directis attuli. Quod autem opprobrium attinet, me non linguam Polonicam loqui didicisse, respondere valeo, quod illam iam adeo perceptam habeo, ut ultimis annis in visitatione dioecesana populum Polonice alloque potuerim, quod ex altera parte Germani indigne ferunt.
Ad singula capitula quaerelae haec obicio:
1) R. D. Sochaczewski prius munere capellani ad Sanctam Tiliam fungebatur, ubi tantum temporibus peregrinationum sacrarum conciones in lingua Polonica habentur, deinde in parochiam Lyck (v. "Elk") in Masuria translatus est, ubi dimidia fere pars plebis polonice loquitur. Item R. D. Rogaczewski curatiam Prawdzisken prope fines regni Poloniae administrat, ubi vix quinque homines sunt, qui linguam Germanicam intellegant.
2) Praeter R.D. Nadolski, Vicarium in Kleeberg, duo alii sacerdotes in illo pago laborant, nempe parochus et emeritus quidam, qui bene linguam polonicam loquuntur, et Nadolski sola ex ea causa eo missus est, ut huic linguae operam daret.
3) In Academia Brunsbergensi, quae gubernio subest, in quaque hebdomada duae lectiones cum exercitiis practicis a professore, qui natu Polonus est, habentur, neque scio, quid praeterea fieri debuerit aut qua de causa praeparatio haec "criticam non sustineat".
4) Praepositus Capituli Warmiensis R. D. Sander a gubernio nominatus et a Sancta Sede institutus est, ita ut Ordinarius Warmiensis culpa omnimodo vacet. Si ille est inimicus populi Poloni, quare illa praelaudata deputatio eum adiit et oravit, ut se in Ecclesiam Cathedralem nostram introduceret et sibi res pretiosas atque spectandas ostenderet? R. D. Canonicus fere octogenarius Teschner, in quantum scio, numquam inimicus Polonorum inventus est, et eorum linguam bene loquitur. Alius
34r
canonicus, qui per multos annos in districtu polonico laboraveret et mihi quasi consiliarius pro rebus Polonorum erat, mense Julii a. pr. defunctus est. Sed sperandum est, mox in eius locum alium sacerdotem ex illa regione successurum esse.
5) Omnes sorores ex congregatione S. Vincentii de Paulo ex Prussia Orientali revocatae sunt, non modum sorores polonicae ex oppido Allenstein, sed etiam ex Marienburg, propterea quia post constitutionem regni Poloniae et separationem provinciae Prussiae Orientalis domus provincialis sororum S. Vincentia in Polonia sita erat et commercium et coniunctio inter domum provincialem et sorores in Germania laborantes difficilius fiebat. Praeterea non infrascriptus Ordinarius, sed consilium administrativum nosocomii Allensteinensis cum Superiorissa sororum S. Vincentii de revocatione egit. Inter sorores ex Congregatione S. Catherinae, qui nunc curam infirmorum ibi exercent, sunt satis multae, quae linguam Polonicam loqui possunt.
Exposita esse vera affirmo et profiteor.
Omni qua par est reverentia
+ Augustinus Bludau
Episcopus Warmiensis.
Empfohlene Zitierweise
Bludau, Augustinus, [Kein Betreff], Frauenburg vom 26. März 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13485, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13485. Letzter Zugriff am: 20.04.2024.
Online seit 24.10.2013, letzte Änderung am 10.09.2018.