Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 13505
Cieplak, Johann Baptist an Bertram, Adolf Johannes
Petrograd, 25. Januar 1923

Copia
Eminentissime Domine,
In Archidioecesi Mohiloviensi, cui nunc tamquam Vicarius Generalis et sede impedita Administrator praesum, non pauci habentur catholici nationis germanicae, qui partim aliarum nationum catholicis intermixti sunt, partim separatas propriasque parochias constituunt. Huius generis separatae parochiae numerantur decem.
Omnes istae parochiae – una excepta – ab aliquot iam annis propriis parochis orbatae sunt, unde religiosa earum condicio in dies peior miseriorque fit. Valde enim raro aliquis alius sacerdos eas adire potest, et si veniat, linguam germanicam non callet, neque intelligit. Unde fit, ut tum infantes, tum adulti absque intructione religiosa, absque auditione verbi divini crescant vivantque. Quanto vero exinde pericula fide ac vita christiana eorum fidelium nascantur quisque videt. –
In talibus rerum adiunctis, animo mihi ab Illustrissimo Comite Saurma dato, audeo ad Te, Eminentissime Domine, enixe petere, ut statui misero supradictorum meorum dioecesanorum aliqua ratione succurrere digneris.
Praeprimis necessarium est, ut veniant ad nos aliquot (pro prima vice 2-3-5) sacerdotes, qui optime linguam germanicam calleant paratique sunt arduum strenuumque laborem apostolicum apud nos suscipere. Quod spectat difficultates huc permeandi, hae, ut puto, nunc, ratione habita sat bonarum relationum inter Gubernium Reipublicae Germanae et Gubernium Sovieticum, facile superari poterunt. De sustentatione eorum sacerdotum, qui ad nos veniant, non est timendum: haec eis certissime non defieret. –
63r

Praeterea in summo desiderio est, ut, antequam sacerdotes veniant, statim nostris miseris catholicis Germanis ex Germania mittantur libri religiosi argumenti, ut sunt catechismi, historiae biblicae, historiae ecclesiasticae, opuscula popularia ut dicuntur, apologetica, moralia et sim. Ob belli enim incommoda maxima, ob magnas rerum perturbationes, quae apud nos bellum secutae sunt, ob itineris difficultates, ac praesertim ob magnam inopiam nostrarum regionum, res superius enumeratae omnino comparari non possunt. – Desiderantur etiam varia, ut dici solent, devotionalia: coronae, imagines cruces, scapularia, numismata sacra et sim.
Omnes illae res – uti etiam litterae, si quae ad me mittendae essent, – optimum est, ut dirigantur directe ad me, intercedente Germaniae Consulatu Petropolitano. Ego, cum in centro regiminis dioecesani habitem, facile possum expedire res, quae mihi mittentur, ubi magis eas necessarias iudicabo. –
Parcas mihi, peto, Eminentissime domine, quod Te hisce litteris meis et iis, quae a Te, Eminentissime, peto inquietare ausus sum. Voluntas tamen auxilium aliquod nostris miseris dioecesanis germanicae nationis afferndi et nota mihi aliunde Tua, Eminentissime Domine, humanitas Tuusque Sanctae Ecclesiae Catholicae insignis amor debent me apud Te, Eminentissime Domine de sollicitudine Tibi allata excusare.
Sensa maximae venerationis existimationisque Tibi, Eminentissime, pando atque me Eminentiae Tuae profiteor
Servum addictissimum
(sign.) + Joannes Cieplak (Zeplack)
Archiepiscopus tit. Acridanus,
Vicarius Genaralis Mohiloviensis.
Empfohlene Zitierweise:
Cieplak, Johann Baptist an Bertram, Adolf Johannes vom 25. Januar 1923 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13505, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13505. Letzter Zugriff am: 11.12.2019.
Online seit 24.10.2013