Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 13609

[Poggenburg, Johannes]: Appendix, vor dem 23. April 1923

Copia
Ditio territorii Oldenburgici septentrionalis, de cujus incorporatione atque de jure facta unione cum Dioecesi Monasteriensi dubium exstat, prioribus ante reformationem saeculis tota vel saltem quoad majorem partem ad Archidioecesin Bremensem pertinebat. Per reformationem tristitissimam [sic] ibidem ecclesia catholica paene eradicata, paucissimi illius territorii incolae catholici ad Vicarium Missionum septentrionalium Apostolicum spectabant. Meridionalis vero territorii Oldenburgici pars jam olim sub jurisdictione Episcoporum Monasteriensis vel Osnabrugensis erat.
In Bulla "De salute animarum" d. d. 16. Julii 1821, qua nova Dioecesium Regni Borussici circumscriptio facta est, quoad Dioecesim Monasteriensem inter alia disponitur: "Adjungimus insuper Paroeciam Damme, quam ab Osnabrugensi Dioecesi separamus, et Paroeciam Oldenburgensem, quam sejungimus a Missionibus septentrionalibus, quaeque pertinent ad ditionem Ducis Oldenburgensis."
Alia decisio quoad territorii Oldenburgici ditiones in Bulla praelaudata non est data, sed definitiva illarum relatio dioecesana posteriori Sedis Apostolicae dispositioni exspectandae relicta est per clausulam insertam: "Dioecesim Episcopalis Monasteriensis Ecclesiae efformabunt… et aliae quoque extra ejusdem Regni (Borussici) fines in eodem Dioecesano Territorio actu comprehensae (paroeciae), de quibus in aliud tempus disponendi Nobis et Romanis Pontificibus successoribus Nostris, prout opportunum in Domino indicabitur, facultatem reservamus."
Quibus ex praescriptis Bullae "De salute animarum" ortum est
44v
dubium, quid sub verbo "Paroecia Oldenburgensis" intelligendum sit, num solummodo catholici incolae ipsius oppidi "Oldenburg" nuncupati, vel potius tota pars territorii Oldenburgici septentrionalis omnesque istas ditiones inhabitantes catholici. De facto in posterum usque adhuc parochi in oppido "Oldenburg" residentes totam istam septentrionalem territorii Oldenburgici partem ad paroeciam suam pertinere suique juris esse crediderunt ibidemque ecclesias filiales erexerunt nec non curam animarum in omnes illas ditiones inhabitantes catholicos exercuerunt.
Per Executorem Apostolicum Bullae "De salute animarum", Josephum ab Hohenzollern, Episcopum et Principem Varmiensem, post longas et difficiles tractationes cum Gubernio civili Oldenburgensi die 5. Januarii 1830 Pactio seu Conventio inita et confirmata est, quae incipit a verbis: "Dum qui Ducatum Oldenburgensem incolunt Catholici pro parte majori Ecclesiae Monasteriensis jurisdictionem agnoscunt et in votis erat serenissimi Principis Ducis Oldenburgensis eo tempore regnantis, ut cuncti Ducatus Oldenburgensis Catholici eundem Antistitem sequerentur: litteris pontificiis de circumscriptione ecclesiarum regni Borussiae anno 1821 editis, clausula, qua id ageretur, inserta est" – et per Executorem Apostolicum die 15. Maji 1830 Episcopo Monasteriensi intimata est.
Quae Conventio dicit in § 1: "Circulorum Vechtensis et Cloppenburgensis Paroeciae, quae spectant ad Ecclesiam Monasteriensem, hunc nexum servabunt. Paroeciae Damme, Neuenkirchen et Holdorf ab Ecclesia Osnabrugensi ad Monasteriensem tranferuntur. Circuli utriusque Paroeciae partem dioeceseos Monasteriensis formabunt peculiarem, nomine Regionis Oldenburgensis." – et in § 2: "Ecclesiae Oldenburgensis et Jeverana catholicae a nexu Missionis septentrionalis liberandae, ab
45r
Episcopo Monasteriensi administrabuntur simili jure ac Episcopo Vratislaviensi per dictas litteras Pontificis in ecclesias catholicas Berolinensem et Potisdamensem concessum est. Idem obtinebit ratione Ecclesiae catholicae quae est in Wildeshausen et quae missionis titulo jam pertinebat ad Monasteriensem Episcopum. Jura autem hic allegata Praesulis Vratislaviensis spiritualia mere concernunt."
Hujus autem Conventionis anni 1830 approbatio at ratificatio petita apostolica per S. Congregationis Consistorialis decisionem anno 1845 omnino denegata est. Ad epistolam hac de causa ab Episcopo Monasteriensi die 18. Julii 1845 Romam missam ex Secretaria S. Congregationis Consistorialis die 25. Maji 1846 responsio data est: "Collatis articulis primo et secundo Conventionis ab Episcopo Varmiensi initae cum iis quae in Bulla 'De salute animarum' de finibus Monasteriensis dioeceseos constituta sunt, dubium exoriebatur, an legitima auctoritate factum esset, ut non modo Paroeciae Damme et Oldenburgi (de quibus tantum in praelaudatis apostolicis litteris sermo est), sed etiam Neuenkirchensis, Holdorfensis, Jeverana et Wildeshausensis ab Osnabrugensis Episcopi vel Missionum septentrionalium regimine liberatae in Tua ditione ac proinde in Oldenburgensi administratione recenseri. Probe enim noscit amplitudo Tua, hoc primum et praecipuum esse, ut in unaquaque dioecesi fines serventur a Sancta Apostolica Sede constituti, ne jurisdictio frustra exerceatur." – Quod dubium iterum movebatur in Rescriptio S. Congregationis negotiis ecclesiasticis praeposita d. d. 30. Junii 1854 sequentibus verbis: "Utrum legitima auctoritate factum esset, ut non modo paroeciae Damme et Oldenburgi, sed etiam Neuenkirchensis, Holdorfensis, Jeverana et Wildeshausensis ab Osnabrugensis Episcopi vel Missionum septentrionalium regimine liberatae in ista ditione ac proinde in Oldenburgensi administratione recenserentur."
Non obstante approbatione apostolica denegata nec soluto dubio
45v
a S. S. Congregationibus moto, de quo etiam Capitulum ecclesiae cathedralis jam anno 1831 ad Episcopum Monasteriensem scripserat, Conventio ista praedicta, quod iam inde ab anno executionis 1831 fuerat, remansit quoque in posterum: norma et fundamentum jurisdictionis ab Episcopis Monasteriensibus totum in territorium Oldenburgicum de facto exercitae et postea in Comitatum quoque Kniphausen – territorium quoddam minimi momenti – inde ab anno 1854 ad Ducatum Oldenburgensem pleno jure pertinentem extentae.
Etiam sequentibus decenniis dubium istud et theoretice et practice permansit, quod inter alia demonstrat petitio Episcopi Monasteriensis die 3. Januarii 1896 Romam missa quoad paroecias Neuenkirchensem, Holdorfensem, Jeveranam et Wildeshausensem, cui S. Congregatio Consistorialis per decretum d.d. Martii 1896 respondit: "Sanctitas Sua… rebus omnibus mature perpensis et attenta pacifica possessione qua Monasterienses Antistites inde ab anno 1831 jurisdictionem in praedictas paroecias exercuerunt, praevia sanatione quorumcumque defectuum quoad praeteritum tempus quatenus opus sit, Auctoritate Apostolica quatuor paroecias Neuenkirchensem, Holdorfensem, Jeveranam, Wildeshausensem, in quantum intra fines Ducatus Oldenburgici continentur, ad ordinariam jurisdictionem Episcoporum Monasteriensium pertinere declaravit et quatenus opus fuerit, praedictas paroecias cum omnibus et singulis in earum territorio existentibus et commorantibus Dioecesi Monasteriensi unire et incorporare in perpetuum dignata est."
Ergo dubium, postquam hac decisione quoad quatuor praedictas solummodo paroecias remotum est, restat adhuc insolutum quoad partem territorii Oldenburgici septentrionalem, in primis quoad "Paroeciam" Oldenburgensem sensu latiore sumpta.
Empfohlene Zitierweise:
[Poggenburg, Johannes], Appendix vom vor dem 23. April 1923 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13609, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13609. Letzter Zugriff am: 19.09.2019.
Online seit 24.10.2013