Dokument-Nr. 13619
Bludau, Augustinus an Pacelli, Eugenio
Frauenburg, 09. Dezember 1924

Excellentissime Domine!
Ad litteras Illustrissimi ac Reverendissimi Domini Augustini Rosentreter Episcopi Culmensis ad S. Excellentiam Dominum Nuntium Apostolicum Poloniae directas respondere quae sequuntur mihi liceat:
Cum curatiae Garnsee et Freystadt nunc ad Administraturam Apopstolicam Pomesaniae pertinentes erigerentur, Ordinarius Culmensis ad normam iuris (Conc. Trid. Sess. XXI, cap. 4 de reform.) tenebatur, paroeciis aut curatiis noviter erectis congruam portionem ex reditibus ecclesiarum matricum assignare. Quin vera et canonica divisio, de qua nunc in canone 1427 C.I.C. agitur, paroeciarum Gr. Schönbrück (Szembruk) et Schwenten (Swiete) locum habuerit, nullum dubium esse potest et ex verbis quoque Revmi Ordinarii Culmensis elucet, quibus suo tempore (annis 1913 et 1915) pensiones praedictis paroeciis imponebat. Verba autem, quae huic obligationi sunt apposita, "usque ad ulteriorem dispositionem" id tantummodo significere possunt, praestantiones tamdui perdurare debere, usque dum aliter satis curatiis noviter erectis quoad reditus provisum fuerit. Cum enim iure universali tam vetere quam novo (can. 1427 § 3) praescribatur, ut Ordinarius paroeciam dividens vicariae noviter erectae congruam portionem assignet, quae nisi aliunde haberi queat, desumi debeat ex reditibus ad ecclesiam matricem quoquo modo pertinentibus, Ordinarius Culmensis non ad suum arbitrium sed ad normam legis ecclesiasticae, quam non pro voluntate sua abrogare aut derogare aut super qua dispensare
83v
valet (can. 81) disponebat, quare illae obligationes iure meritoque nunc quoque pleno robore et valore vigent. Nam curatiae Garnsee et Freystadt omnibus fere reditibus carent neque agris neque pratis aut alio modo sunt fundatae, et quia pro tempore a Gubernio parochiae non constituuntur neque recognoscuntur, in futurum quoque condicio misera non mutabitur; nunc curati eleemosynis christifidelium et piorum operum sustentantur. - Nunquam porro est auditum per mutationes finium politicorum aut dispositionem gubernii cuiusdam leges aut dispositiones ecclesiasticas esse abrogatas, ita ut parochi locorum Szembrum et Swiete se vi tractatus Versaliensis omnino liberatos esse ab obligatione praestandi pensiones sibi legitime impositas putare minime potuerint. Item constitutio Administraturae Apostolicae Pomesaniae per se non exstinxit obligationem iuridicam paroeciarum.
Quod autem ad erectionem curatiae Krotoszyny pro parte parochiae Bischofswerder, quae in finibus Poloniae est relicta attinet, non est eadem quaestio ac de parochiis supra saepememoratis. Nam hic non agitur de canonica divisione parochiae ad normam iuris facta, sed de dispositione Ordinarii Culmensis, quae fiebat inauditis eis, quorum interest (can. 1428 § 2). Praeterea paroecia Bischofswerder, demum anno 1895 constituta, non agris et pratis amplis est dotata, neque parochus habet superflua vitae, immo praestationibus Gubernii sublevatur.
Statuendum igitur est: Obligatio paroeciarum Szembrum et Swiete adhuc pleno iure valet neque ab una parte dissolvi potest. Quamobrem ego infrascriptus Ordinarius Warmiensis insisto ac permaneo illas paroecias ad praestationes esse obligandas aut alio modo per transactionem cum Revmo Ordinario Culmensi rem esse componendam, ut illis
84r
pauperibus curatiis Garnsee et Freystadt auxilio veniatur.
Omni qua par est reverentia
Excellentiae Vestrae
obsequiosissimus
+ Augustinus Bludau
Episcopus Warmiensis.
Aloysius [Marquards]
Cancellarius.
Empfohlene Zitierweise
Bludau, Augustinus an Pacelli, Eugenio vom 09. Dezember 1924, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13619, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13619. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 18.09.2015.