Dokument-Nr. 13665
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio
Breslau, 15. März 1923

Excellentiae Vestrae
ad benignissimas Litteras d. d. 19. Februarii h. a. Nr. 26564 remittere mihi liceat hisce acclusas litteras Theodori Stampka in Oppeln, St. Adalbert-Hospital, diei 20. Decembris 1922, in quibus a Sanctitate Sua petit subventionem pro familia sua fame et iopia oppressa.
Parochus loci, quem rogavi, quid de praefato Theodoro Stampka consultius esse existimaret, respondit:
"Theodorum Stampka esse numerandum inter illos petentes, qui ubique terrarum mendicant; pro tempore eum omnino non opprimi ulla inopia; tam ipsum quam uxorem et infantes omnia necessaria nunc recipere atque imposterum recepturos esse; ideoque eum subventione nec dignum nec egenum esse."
Quae dum Excellentiae Vestrae communico, libenter hac utor occasione sensus venerationis maximae in Vos meae profitendi, quibus sum et permaneo esse
Excellentiae Vestrae
Devotissimus et addictissimus servus
A. Card. Bertram,
Princeps-Eppus Wratislaviensis.
Empfohlene Zitierweise
Bertram, Adolf Johannes an Pacelli, Eugenio vom 15. März 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13665, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13665. Letzter Zugriff am: 23.04.2024.
Online seit 23.07.2014.