Dokument-Nr. 13667
Mutz, Franz Xaver an Pacelli, Eugenio
Freiburg im Breisgau, 06. April 1923

Mandatum de die 15. Martii h. a. exsequentes libellumque a Josepho Doerr ex Mannheim Sanctitati Suae exhibitum nobisque transmissum reddentes, audito parocho proprio oratoris referimus deditissme quae sequuntur:
Josephus Doerr pium se esse simulans mendicus ex consuetudine est ita, ut in patria sua vix quemdam invenire possit, qui ei subveniat. Uxor eius ecclesiam numquam fere adire solet remque suam familiarem male gerere videtur. Cum insuper magnopere timendum sit, ne auxilium pecuniae, si quod a Sanctitate Sua praestaretur, non ad caligulas pro parvulo minimo natu emendas sed ad dotem comparandum insumeretur pro filia, quae viro protestantico fortasse coram ministro non catholico nuptura est, Josephum Doerr Sanctitati Suae nullo pacto commendare possumus.
De mandato:
Mutz
Empfohlene Zitierweise
Mutz, Franz Xaver an Pacelli, Eugenio vom 06. April 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13667, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13667. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 23.07.2014.