Dokument-Nr. 13700
Graimberg, Maria von[Vögtle, Joseph] an Pius XI.
Heidelberg, 30. April 1923

[Übersetzung]
Beatissime Pater!
Cum permulti necessitatibus temporum istorum inquissimorum oppressi hodie auxilium
a Sanctitate Vestra implorent, ego quoque fidenti animo idem orare audeo.
Pater meus defunctus in omni vita sua id praecipue agebat, ut societates sociorum opificum et operariorum, quos lingua nostra vernacula "Gesellen- und Arbeitervereine" vocant, adiuvaret; quem et mortuum operarii ad sepulcrum tulerunt. Mater autem mea, quamquam hac aestate annum suum septuagesimum complet, usque ad hodiernum tamen diem societati catholicae a se ipsa in hac urbe ad adiuvandas virgines, feminas puerosque conditae praeest, quae societas in hac perturbatione rerum valde necessaria esse coepit. Soror mea unica multo minor natu adhuc litteris vacat.
Ego ipsa anno 1911 in domo paterna scholam catholicam feminis in rebus socialibus instituendis condidi, quae omnes difficultates, quae ei obstabant inennarrabiles in Heidelberg, hac urbe universitatis litterarum
105v
liberali-protestantica, prospere superavit. Quamquam aliis in circumstantiis facilius laborare me posse persuasum mihi erat, tamen et urbem patriam meam unica saltem schola catholica et curam salutis communis catholicam praesidio quamvis modico non indigere volui. Exstat quoque in urbe Mannheim prope Heidelberg sita schola similis quidem, sed irreligiosa, quae, nisi nostra schola exsisteret, ab omnibus urbis nostrae virginibus frequentarentur. At nonne absurdum esset, eam,quae saluti communi tamquam munere suo fungens prospicere vult, summam, id est animarum salutem colere nolle!
Sic una cum amica quadam fideli muneri meo sociali-paedagoci[c]o inservio. Jam saepissime tempora tam difficillima erant, ut scholam nostram amplius teneri non posse putaremus. Sed Deus iterum ac saepius auxiliabatur. At hodiernae isti inopiae enormi, qua premimur, mercedes praeceptorum a discipulis solvendae adaequari omnino non possunt, cum parentes discipularum nostrarum plerique inter recentissimos istos divites non sint. Res publica autem, cum schola nostra catholica sit, retrahit auxilia. Itaque omnes fere pecunias, quas a discipulis nostris accipimus, ad mercedes praeceptorum solvendas insumi necesse est nec quicquam restat ad alia debita persolvenda ut sunt vectigalia sumptusque exorti ex reparationibus in aedificio scholae faciendis, ex variis compara-
106r
tionibus, libris emendis, impensis typographicis, taxis postalibus iisque, quas ipsa de meis erogavi pecuniis.
Qua in necessitate cum simus, piissima cum reverentia ac summa cum fiducia Sanctitatis Vestrae imploro auxilium pro scholula nostra, quae in posterum quoque operarias idoneas probatasque in vineam Domini mittere cupit.
Et sicut anno 1905 nobis contigit, ut ante Beatissimum Patrem Pium X, cuius nunquam ex animo meo effluet memoria quemque ex illo tempore summa prosequebar veneratione, prostrati Apostolicam Benedictionem acciperemus, ita quoque a Sanctitate Vestra pro omnibus nobis Apostolicam Benedictionem peto.
Maneo, Beatissime Pater, Sanctitatis Vestrae
filia deditissima
Maria comitissa de Graimberg

Preces suprascriptas de lingua Germanica in linguam Latinam accurate translatas esse testor.
Friburgi Brisg., die 10. Augusti 1923.
Dr Voegtle, notarius
Empfohlene Zitierweise
Graimberg, Maria von an PiusXI. vom 30. April 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13700, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13700. Letzter Zugriff am: 25.04.2024.
Online seit 23.07.2014.