Dokument-Nr. 13705
Braun, Jakob an Pius XI.
Ginsweiler, 24. Dezember 1922

Translatio petitionis Jacobi Braun.
Hodie in festo Nativitatis Domini Nostri Jesu Christi necessitate coactus sit mihi venia, quippe qui est invalidus ex bello cum 100 %, christiano catholico, supplicandi Summo Pontifici Pi o XI.
Factum: Per amputationem crurium mense Maji anni 1918 et propter pretia in dies crescentia magna familia mea in egestatem amaram redacta est.
Tres sunt mihi liberi annorum octo, trium et unius anni cum dimidio, percipio ad sustentationem tantum annua alimenta militaria, sum inops, habito in conducto et quae ad vitam familiae necessaria, comparare debeo omnia. Desunt pecuniae et habito, pro dolor, in domo diversa ab omni humanitate.
Propter domicilium nocivum
184v
omnes liberi infirmi sunt et ego fortasse permaneo usque ad 14. Februarii 1923 in nosocomio centrali in civitate Kaiserslautern. Filio Guilelmo, aetate maximo, praebebatur hospitium propter debilitatem virium in domo liberorum in Bad Duerkheim eidemque non est permissum festum Nativitatis celebrare cum germanis. In nostra familia quinque personae jacent in duobus lectis et uxor mea in curatione medici est. Olim flores fuimus sicut rosae, nunc vero facti sumus sicut liliae marcescentes. Ipsa offulae meae destruitur per bestiolas molestas, mures, rattos, qui immo per noctem lectum invadunt gregatim et lectum dissipant. Liberi mei jam ab eis noctu arrosi sunt. Tantum duo cubicula sine horreo et cellario mihi destinata sunt aedemque sunt ruinosa, umida et fenestrae prolabuntur. Ut plena sint mala sociam se adjungit res ista iniqua. Si deerit auxilium, familia mea succumbet fami et morbo tuberculoso. Penus parva pro vita et vestitu perditur expallescunt vestes. Aliud domicilium in loco non adest congruum meo corpori et meae familiae. Etiam gubernium non habet multa subsidia. Exstructo domus mihi omnino necessaria, sed unde sumptus, ut aedificentur quatuor stubae? Mendicationem in plateis non incipiam. Saepissime fui in desparatione et suicidium excogitavi, sed revocaverunt me ad officium pauperes infantes.
Ideo deprecor Sanctitatem Vestram addictissime,
185r
si fieri possit, ut mihi donet semel auxilium et subsidium pro exstruenda domo, ut et nos proximo anno post annum 1914 Nativitatem Domini primo celebrare possimus. Hoc parvum subsidium desumi fortasse posset ex collecta quadam vel ex fundatione. Ego et familia mea essent Sanctissimo Patri gratissimi et exoptant Sanctitati Vestrae Natalia felicia et annum felicem et salutem germanicam. Deus retribuet omnia.
Cum omni veneratione
familia Jacobi Braun.
Gloria in excelsis Deo!
Pro fideli translatione
Spirae, 16. Februarii 1923.
+ Ludovicus.
Ep. Spir.
Empfohlene Zitierweise
Braun, Jakob an PiusXI. vom 24. Dezember 1922, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13705, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13705. Letzter Zugriff am: 23.04.2024.
Online seit 23.07.2014.