Dokument-Nr. 13754
Luible, Anton an Pius XI.
Dillingen, 29. September 1923

Sanctissime Pater!
Ad pedes Sanctitatis Vestrae iterum provoluti audemus supplices preces, quas mense Augusto anni praeteriti ad Sanctitatem Vestram direximus et tanta benignitate exauditas experti sumus, non sine aliquo pudore neque tamen sine filiali fiducia renovare.
Agitur enim de aedificanda ecclesia in Zell, Dioecesis Eystettensis, quam usque ad tectum exstruximus, ita ut vastum quidem spatium internum undique claudatur, omni vero suppelectile et ornatu debito adhuc indigeat. Prae nimio sumptu non possumus turrim evehere neque pretiosiores res sacras parare. Attamen iis, quae maxime necessaria sunt ad cultum catholicum non jam licet diutius abstinere. Nam necessitas urget, vetere ecclesiola destructa, parochianos et
138r
moniales cum alumnis surdomutis in nova ecclesia ad S. Sacrificium et SS. Sacramentum adducere. Usque ad hunc diem non cessarunt ipsae moniales et puellulae surdomutae manus adopus admovere. Videres eas lapides apportantes, ligna trahentes, tegulas coacerrantes aliaque id genus neque ad noctem indefessa opera peragentes. Studebant insuper, quantumcumque fieri poterat, parcissimo victu aliquid pecuniae pro aedificatione ecclesiae redigere. Tenetur enim Institutum surdomutorum ex contractu, tertiam partem expensae ad aedificandum attribuere, quia vetus ecclesia perangusta non jam parochianos simul cum incolis Instituti capere paterat et propter hoc ipsum nova ecclesia aedificari coepta est. At horrendum in modum per singulos dies crescens inopia videtur omnibus laboribus nostris illudere et aere alieno (usque hodie: 25 Milliarden Mark; in hebdomada singula crescens per 20 Milliarden!) nos opprimmere.
139r
Quare oculos et manus expansas ad Sanctitatem Vestram elevantes rogamus et petimus, ut paternae largitatis, quae jam innumerabiles egentes amplectitur, etiam nos denuo participes facere dignetur.
Summa devotione et pietate pedes Sanctitatis Vestrae osculans et Dei amplissimam gratiam implorans persevero
humillimus et obsequentissimus
Dr. Phil. Antonius Luible, sac.,
Instituti director.
Empfohlene Zitierweise
Luible, Anton an PiusXI. vom 29. September 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 13754, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/13754. Letzter Zugriff am: 20.04.2024.
Online seit 23.07.2014.