Dokument-Nr. 14120

Fritz, Karl: Votum
de
cura pastorali exercitus Germanici ordinanda.. Freiburg im Breisgau, 20. Oktober 1924

Ante annum 1914 in Archidioecesi Friburgensi octo legiones peditum, duae turmae equitum, quattuor turmae ballistarum, tres partes copiarum technicarum collocatae erant: fere 17.000 militum, inter quos ferme 12.000 catholicorum. Quorum cura pastoralis a quattuor capellanis militum et duodecim parochis dioecesanis sub auctoritate et vigilantia capellani castrensis maioris seu episcopi militum, qui Berolini habitabat, exercebatur. Paene omnes milites catholici in Badenia et ditione Hohenzolleriana, e quibus Archidioecesis Friburgensis constat, nati erant. Quod plurimi capellani minores e Borussia orti militum dialecti rationisque vivendi scientiam non habebant, curae animarum magno detrimento fuit. Inter capellenos minores et clerum dioecesanum nullus connexus fuit, nisi capellani ad audiendas militum confessiones bis in anno presbyteros quosdam dioecesanos vocabant; immo hi capellani condicione vitae meliore fruentes usum cleri dioecesani nonnumquam vitabant. Curam animarum episcopus militum Berolini in urbe habitans accurate moderari et observare vix potuit;
27v
visitationes praecipue res exteras e.g. libros paroeciales, archivum, vitam capellani exteram eiusque relationes ad praepositos militares spectavisse haud mirum est. Ordinarius loci i. E. Archiepiscopus Friburgensis iure inspectionis omnino carens ad curam dictam magnam utilitatem afferre non potuit; ipsius custodia et vigilantia valde profuissent. Bello populorum ultimo orto nunnulli sacerdotes curae iuvenum virorumque haud satis periti vixque idonei ad exercitum vocati sunt, quamquam ab Ordinariatu Friburgensi alii omnimodo idonei nominati sunt vel nominari poterant.
Bello confecto nunc in tribus oppidis fere septengenti milites, inter quos quadringenti catholici, adsunt, quorum cura a tribus parochis dioecesanis exercetur; ius inspectionis et regiminis ordinario Friburgensi deest – an et quomodo et quali effectu a parocho militum in urbe Ulma habitante exerceatur, haud scio.
Militum curam pastoralem ab ordinario loci inspici regique optimum esse mihi videtur; hoc modo defectus, de quibus queror, efficaciter vitantur. Defectus qui ante bellum et durante bello aderant, etiam in maiore gradu curae animarum obtrectabunt, si exercitus magnus iterum conscriptus erit. Sin autem nunc cura animarum militum capellano maiori castrensi (i. e. Episcopo militum) tribuitur, mutationem necessariam exercitu magno conscripto non factum iri persuasum mihi est.
Quibus de causis curae pastorali utilissimum mihi videtur nunc inspectionem regimenque ordinario loci tribui, sicut litterae suppli-
28r
ces Eminentissimi Domini A. Card. Bertram de die 15. Junii 1924 G K 4.056 proponunt.
+ Carl
Archiepiscopus Friburgensis.
Empfohlene Zitierweise
Fritz, Karl, Votum de cura pastorali exercitus Germanici ordinanda., Freiburg im Breisgau vom 20. Oktober 1924, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 14120, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/14120. Letzter Zugriff am: 19.04.2024.
Online seit 24.06.2016.