Dokument-Nr. 14140
Mergel OSB, Johannes Leo von (Taufname: Johannes) an Pius XI.
Eichstätt, 01. Juli 1925

Beatissime Pater! Anno Domini 1425 Ingolstadii pro ecclesia in honorem BMV aedificanda primarius lapis benedictus et impositus est. Haec ecclesia, quae est maxima in dioecesi Eistettensi et circa 10.000 homines capere potest, in constructione est magnifica et res pretiosas continet, imprimis altare maius, in quo picturae e vita et passione Domini et BMV pretiosissimae habentur.
Quia hoc anno quingenti elapsi sunt anni, ex quo tempore aedificatio dictae ecclesiae celeberrimae incepta est, clerus et cives Ingolstadii in gratiarum actionem mense Augusti Triduum solemne celebrabunt, praesente et functiones sacras agente Ordinario loci, fidelibus ex districtu participantibus.
Ingolstadium, civitas triginta milia hominum habens, usque ad saeculum elapsum sedes erat Universitatis, quam olim Dr. Eck et S. Petrus Canisius celebrem fecerunt. Dr. Eck erat etiam parochus ecclesiae B. Mariae Virginis, cuius jubilaeum celebratur.
Occasione jubilaei humillime inscriptus Ordinarius Thronum Sanctitatis Vestrae adit et devotissime petit, ut Sanctitas Vestra gratias aliquas benignissime concedere dignetur. Et primo loco pro consule civitatis (Oberbürgermeister): Dominus Dr. Fridericus Gruber, vir optimae famae, et vita et professione catholica laude dignus, de civitate et re catholica, inprimis de scholis catholicis conservandis et promovendis optime meruit. Scholae puellarum feminis religiosis O.S. Francisci commissae sunt, quibus consul Dr. Gruber quodcumque subsidium praestat; ideoque eum dignum
017v
declaro, cui Sanctitas Vestra gratiam aliquam benignissime concedat.
Deinde commendo Rev. Dom. Dr. Franciscum Thurnhofer, parochum ecclesiae Beatae Mariae Virginis, ad "Speciosam" dictae, sacerdotem et exemplo vitae et fervore pro cura animarum et obedientia erga Ordinarium vere excellentem.
Denique peto etiam gratiam pro Rev. Dom. Dr. Joanne Götz, parocho ecclesiae ad S. Mauritium antiquissimae, qui est praeses unionis omnium ecclesiarum civitatis pro mediis temporalibus ad conservationem ecclesiarum et ad cultum divinum necessariis acquirendis et distribuendis; Dom. Götz de omnibus ecclesiis civitatis optime meruit, sicut vita eius sacerdotalis laude est digna.
Petitionem ad pedes Sanctitatis Vestrae humillime deponens summa cum reverentia et fausta cuncta pro salute Sanctitatis Vestrae a Deo exorans sum et ero semper
Sanctitatis Vestrae
servus obedientissimus
+ Joannes Leo de Mergel, O.S.B.
episcopus Eistettensis.
Empfohlene Zitierweise
Mergel OSB, Johannes Leo von (Taufname: Johannes) an PiusXI. vom 01. Juli 1925, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 14140, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/14140. Letzter Zugriff am: 23.04.2024.
Online seit 24.06.2016.