Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 14207
Meis, Franz an Pius XI.
Münster, 07. Juni 1923

Ad literas supplicas de die 15. Aprilis 1923 haec aliquantum fusius notanda videntur:
In territorio amplissimae olim parochiae ad St. Petrum Recklinghausanae, quae per saecula circiter 7.000 numerabat fideles, nunc jam habitant plus quam 80.000, quorum maxima pars ex dissitis regionibus decenniis proxime elapsis huc immigrarunt. Maxima sane erat difficultas, ut spirituali saluti tantae mulitudinis fidelium provideretur. Certis intervallis hunc in finem 15 erectae sunt novae ecclesiae, quarum 13 per iteratam dismembrationem ad dignitatem parochialem erectae sunt. Tali modo toti fere antiquae matricis ecclesiae St. Petri territorio, quoad fieri poterat, jam ante bellum de ecclesiis provisum erat.
Solum territorium dictum Röllinghausen, situm in medio inter duas ecclesias noviter evectas [sic], ad quas aedificandas bis incolae jam contribuerant, proprio templo, tum propter distantiam locorum tum maxime propter angustiam proximae ecclesiae necessario, adhuc carebat.
Quare bello finito fideles isti in fundo jam antea acquisito ecclesiam aedificare coeperunt. Sed ecce, irruente subito in Germania inaudita illa caritate, valor
70v
pecuniae hunc in finem multo labore paulatim collectae brevi tempore adeo imminutus, e contrario pretium omnium materialium adeo auctum erat, ut fideles, qui omnes fere sunt operarii in fodinis carbonariis, omnino impares evaserint ad opus hoc bono animo et laeta spe inceptum perficiendum.
Ad haec omnia novissimum infortunium accessit, ut regio quoque ista a Gallis obsideretur.
Talibus in angustiis degentibus dioecesanis meis et ego, quantum potui, succurrere conatus sum per eleemosynas per totam dioecesim collectas et alias mihi oblatas stipes, eo tandem effectu, ut nunc saltem pars aedificii cultui divino aliquo modo inservire possit. Sed cum incolae insuper aere alieno non exiguo se gravaverint, vehementer timent, ne incertis nostris temporibus difficultatibus tandem obruantur.
Quibus ex rationibus et attentis his circumstantiis vere singularibus oratores tantis angustiis pressi, qui me quidem inscio pia eccl.
Empfohlene Zitierweise:
Meis, Franz an PiusXI. vom 07. Juni 1923 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 14207, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/14207. Letzter Zugriff am: 23.10.2019.
Online seit 23.07.2014, letzte Änderung am 12.01.2016