Dokument-Nr. 14229
Herwegen OSB, Ildefons an Pius XI.
[Maria Laach], vor dem 07. Dezember 1923

Beatissime Pater,
Clementissimi affectus Tui plurima erga totius orbis pauperes et miseros documenta grato animo recolens, infrascriptus Abbas S. Mariae ad Lacum in Germania sequentia humiliter exponere ausus est.
Margareta Kühn, virgo ex protestantismo ad sanctam fidem catholicam conversa fratris sui adhuc acatholici belli aerumnis et laboribus plane confecti jamque ex pulmonum morbo aegrotantis curam gerit. Cum secundum medicorum judicium adolescens, si hiernis tempore in Helvetiae partibus apud Davos commarari possit sanitatem recuperaturus sit, soror, quae cum fratre suo summa pecuniae penuria premitur, Sanctitatis Vestrae paternam implorat benevolentiam et gratiam, ut aliquale ipsis concedatur juramen et auxilium.
Rebus igitur uti a virgine in litteris appositis explanantur, revera sic stantibus precibus proferendis non solum commendationem nostram humilem denegare non potuimus sed et eas eo libentius nostras facimus, cum nobis sperare liceat, dictum adolescentem et ipsum S. Ecclesiae Summi Pastoris caritate quasi victum ad veram Christianam fidem reversurum esse.
Divini autem Remuneratoris largissima dona Tibi, Beatissime Pater, implorans Pedes Sanctitatis Tuae devotissime osculatur
+ Ildefonsus
abbas Lacensis.
Empfohlene Zitierweise
Herwegen OSB, Ildefons an PiusXI. vom vor dem 07. Dezember 1923, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 14229, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/14229. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 23.07.2014, letzte Änderung am 10.09.2018.