Dokument-Nr. 14739
Skala, JakobSauer, NikolausRotzinger, AnselmHartmann, Alexander an Heilige Konsistorialkongregation
Bautzen, 01. Februar 1924

Capitulum S. Petri Budissae a Brunone II. Episcopo Misnensi die 24. Junii anni 1221 institutum juxta suas constitutiones optionis munere usque adhuc pollebat, ita ut digniores idoneosque sacerdotes ad dignitatem canonicatus libera electione promovere posset. Ita per septem saecula hoc privilegio usque adhuc usum est, et modus hic suppletionis collegii multum profuit, ut Capitulum, semper fidele permanens, hanc partem Dioecesis Misnensis religioni Catholicae et Sanctae Sedi Apostolicae firmiter addictam per omnia discrimina temporum infestissimorum servaverit.
Episcopatu Misnensi per Constitutionem Apostolicam "Sollicitudo" die vigesima quarta mensis Junii anni 1921 redintegrato capitulum collegiatum S. Petri in Bautzen ad Capitulum Cathedrale promotum est ac, etsi Codicis Juris Canonici decretis subiecta sit, tamen juxta propria statuta capitularia quoad suppletionem sui "collegii" pervetusto optionis privilegio "salva fundationis lege" Can. 396 §. 2 pollere videtur.
Collegium Capituli, quod membris duodecim quondam constabat, nunc temporis septem tantum canonicos habet et quidem quattuor residentiales et tres honorarios, qui, prae primis illi residentiales, ad unum omnes aetate provectiores sunt et officiis suis ex parte tantum satisfacere possunt.
2r
2 Quare Capitulum humillime subscriptum instantissime ac devotissime rogat, ut Eminentia Vestra apud Sanctissimum Patrem intercedere velit, qui benignissime indulgere dignetur, ut Capitulum pro hac vice3 optionis facultate more antiquo utens canonicos sibi eligere possit.
Pro quo beneficio gratias maximas agit
Eminentiae Vestrae
humillime addictum
Capitulum S. Petri.
Jacobus Skala,
Protonotarius Apostolicus a.i.p.,
Decanus Capituli
Nicolaus Sauer,
Praelatus, Canonicus Capitularis Cantor
Dr. Anselm Rotzinger,
Can. Scholasticus, S. Sanctitatis cab. sec.
Alexander Hartmann, canonicus residens
1Seitenzählung von den Editoren eingefügt.
2Seitenzählung eingefügt von den Editoren.
3"pro hac vice" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in roter Farbe unterstrichen.
Empfohlene Zitierweise
Skala, Jakob an Heilige Konsistorialkongregation vom 01. Februar 1924, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 14739, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/14739. Letzter Zugriff am: 24.04.2024.
Online seit 18.09.2015, letzte Änderung am 10.09.2018.