Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 15002

Seidler, Heinrich: Akademische Vereinigung georgischer, russischer, ukrainischer Studenten der Hochschule in Dresden. Bittgesuch. Dresden, 12. April 1923

Officium parochiale ecclesiae aulicae Dresdensi de coetu hoc cognovit.
1. Eo coetu continentur 220 iuvenes, orti ex omnibus partibus Russiae, praecipue ex sedibus Petersburg, Moscau, Kiew, Tiflis, qui nunc in universitate aut Dresdensi aut Lipsiensi et in academia Freibergensi et Tharandtensi studiis occumbunt.
2. Omnes hi iuvenes inter bellum praefecti militum exercitus Russorum erant; capti ab exercitu Germanorum et complures annos in castris Germanicis detenti, revolutione in Russia exorta timentes, ne vita in patriam reversi privarentur, in Germania manserunt et litteris nunc incumbunt.
3. Tertia pars horum iuvenum ad religionem orthodoxorum pertinet, reliqui ad religionem aut catholicam aut lutheranam.
4. Ea quae ad vitam necessaria sunt, lectionibus privatis sibi comparant; pauci qui studia brevi tempore praesolvent, inter ferias aut in agris aut in fodonis laborantes victum sibi parant; subsidia ex patria non accepiunt, qui magistratus rei publicae quam Sowjet vocant omnes litteras ad parentes datas perscrutantur.
His cognitis hi iuvenes auxilio vere egentes Apostolicas sedi commendantur. Proponitur, ut, si qua subsidia mittantur, unus ex clero catholico aut Budessiniensi aut Dresdensi ad distributionem advocatur justae distributuionis caussa. – Praeses illius coetus est: stud. Heinrich Gangas habitans Dresdae Uhlandstr. 23
Summa cum reverentia
Offic. parochiale catholicum ecclesiae aulicae Dresdensis
Seidler, parochus.
Empfohlene Zitierweise:
Seidler, Heinrich, Akademische Vereinigung georgischer, russischer, ukrainischer Studenten der Hochschule in Dresden. Bittgesuch, Dresden vom 12. April 1923 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 15002, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/15002. Letzter Zugriff am: 20.02.2020.
Online seit 23.07.2014