Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 15518

Pacelli, Eugenio: Decrtetum
circa proponendos ad Episcopale ministerium, sede aliqua Bavariae vacante, per respectivum Capitulum Cathedrale. München, 04. April 1925

Summam semper sollicitudinem habuit Ecclesia in Episcopis eligendis, a quibus maxima ex parte profectus catholicae religionis et incrementum fidei pendent. Haec ipsa ratio Sanctissimum Dominum Benedictum XV s. m. permovit ad novam electionis methodum, de consulto Eminentissimorum Sacrae Consistoralis Congregationis Patrum, statuendam in Foederatis Americae Statibus, quae uberes fructus iam edidit. Idem factum est in regione Canadensi, Scotica, Brasiliana, Mexicana et in Polonia.
Anno denique 1924 Sanctissimus Dominus Noster Pius Pp. XI et Status Bavaricus, desiderio adducti ordinandi denuo, modo stabili et mutatis temporum adiunctis aptato, conditionem Ecclesiae catholicae in Bavaria consilium inierunt, sollemnem conventionem paciscendi.
Providetur iam art. 14 praelaudati Concordati electioni evehendorum ad sedes episcopales vacantes hoc modo, ut suggerantur Sanctae Sedi ad liberam electionem tres elenchi proponendorum virorum, et quidem:
I. Index quolibet triennio per Episcopos residentiales Bavariae componendus.
II. Index quolibet triennio per unumquodque Capitulum cathedrale Bavaricum componendus.
III. Index sede aliqua vacante per respectivum Capitulum cathedrale componendus.
2
Quod attinet ad indicem pro eligendorum Episcoporum propositione sede aliqua vacante per respectivum Capitulum cathedrale conficiendum, Sanctissimus Dominus Noster Pius XI, de consulto Eminentissimorum Patrum Congregationis Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis praepositae, statuit et huius Nuntiaturae Apostolicae praesenti Decreto praescribit, ut in posterum ratio agendi iuxta leges, quae sequuntur adhibeatur et vigeat.
1. Ad proponendos Apostolicae Sedi sacerdotes episcopali officio dignos et ad vacantem dioecesim regendam aptos, conventus Capituli cathedralis huius Dioecesis fiet tempore et modo infra assignatis.
2. Intra octo dies a vacatione sedis Praeses Capituli cathedralis (can. 397 n. 4)omnibus in Capitulo ad normam canonis 411 § 3 vocem habentibus significabit diem, non ultra 15 dies ab ipsa vacatione constituendum, et locum, quo singuli sacerdotum, non plurium tamen quam trium, nomina proponent, quos dignos episcopali munere in eadem dioecesi existiment.
3. Candidati maturae sed non nimium provectae aetatis esse debent; prudentia praediti in agendis rebus, quae sit ex ministeriorum exercitio comprobata; sanissima et non communi exornati doctrina, eaque cum debita erga Apostolicam Sedem devotione coniuncta; maxime autem honestate vitae et pietate insignes. Attendendum insuper erit ad sollertiam candidatorum in temporalibus bonis administrandis, ad conditionem eorum familiarum, ad indolem et valetudinem. Uno verbo, videndum, num omnibus iis qualitatibus polleant, quae in optimo pastore requiruntur, ut cum fructu et aedificatione populum Dei regere queat. Nec proponantur, qui insuper non habeant eas qualitates, quae in art. 13 Concordati supponuntur.
3
Nil autem obstat, quominus sacerdotes alius etiam dioecesis aut provinciae Bavariae aut ulterioris Germaniae, etiamsi extra Bavariae vel Germaniae fines degant, aut etiam aliquis episcopus titularis vel residentialis proponantur. Nemo se ipsum proponere potest.
4. Singuli Capitulares in toto hoc officio gerendo nullius, neque clerici neque laici, consilium exquirent, neque ulli alii suam in hac re intentionem manifestabunt. Sub gravi tamen exigitur, ut qui proponitur, personaliter ex diuturna conversatione a proponente cognitus sit.
5. Die et loco a Praeside determinato omnes memorati Capitulares convenient ad proponendos Candidatos et ad iudicandum de propositis per scrutinium, ita tamen ut suspicio et fama quaelibet, praesertim per diara et ephemerides oboriens, et omne curiositatis studium vitetur.
Ipse conventus veluti Christo praesente et sub eius obtutu fiet ut, omni humana consideratione postposita, supremo Ecclesiae bono divinaque gloria et animarum salute unice ob oculos habitis, digni et apti Sanctae Sedi proponantur.
6. In conventu (qui, si ob nimiam diuturnitatem opus sit, interrumpi potest, adhibitis tamen cautionibus praesertim ad actorum custodiam necessariis), invocato divino auxilio, dandum erit a singulis, Praeside non excepto, tacto pectore (ad mentem canonis 1622 § 1), iusiurandum de secreto sub gravi servando, ut sacratius fiat vinculum, quo omnes adstringentur; postea praesens decretum legendum erit.
7. Deinde tres ex praesentibus Capitularibus eligantur, sicut fit in ipsis electionibus, ad normam canonis 171, quorum duo munere Scrutatorum, tertius Secretarii fungentur.
4
8. Tunc singuli Capitulares, secundum ordinem praecedentiae, in urna apte disposita deponent secreto schedulam, qua reticito nomine proprio suos pro episcopali munere candidatos indicabunt.
Una cum nomine candidati aetatem quoque, quoad eius fieri potest, designabunt, locum nativitatis et praesens domicilium, atque officium quo praecipue fungitur. Ab ulterioribus notis circa candidati qualitates abstinebunt.
9. Nil obstat, quominus Capitulares absentes rite excusati schedulas a se conscriptas in tegumentis obsignatis inclusas Praesidi exhibendas curent, qui eas, adstantibus Scrutatoribus, aperiet aliisque in urna positis adiicet.
10. Denique Scrutatores, coram Praeside, schedulas ex una extrahent inspicientes, num earum numerus respondeat numero Capitularium proponentium; secreto nominum propositorum indices ordine alphabetico conficient; si forte in aliqua schedula plura quam tria nomina inveniant, illa alia ut non adiecta habeant. Indice confecto schedulas ipsas statim comburent.
11.
His peractis, omissa qualibet de candidatis disceptatione, fiet hac ratione scrutinium:
a)  Praeses, adstantibus Scrutatoribus, nomina candidatorum praeleget, Qui qualitatibus art. 13 Concordati non respondere visi fuerint, in suffragium non vocabuntur; de ceteris omnibus suffragium feretur.
b) Candidati singuli ordine alphabetico ad suffragia proponentur; suffragia secreta erunt.
c) Omnes Capitulares pro singulis candidatis tribus schedulis eiusdem coloris donabuntur, quarum prima habeat impressum "Probo", altera "Non probo", et tertia "Abstineo"; quae postrema schedula adhibenda erit, si candidatus non satis notus sit vel qualibet alia de causa.
5
d)  Singuli Capitulares secundum ordinem praecendentiae in urna apte disposita schedulam deponent, quam coram Deo et graviter onerata conscientia iustam aestimabunt pro sacerdote, qui in suffragium vocatur: ceterae duae schedulae in alia urna pariter secreta deponentur.
e) Si agatur de suffragio ferendo circa aliquem candidatum praesentem, is debet a qualibet sententia de sua persona abstinere.
f)Suffragiis peractis, Scrutatores, adstante Praeside, schedulas in prima urna depositas extrahent et textum coram omnibus legent, quas Secretarius diligenter scripto adnotabit. Quo facto, schedulae utriusque urnae comburentur ad mentem can 171 § 4).
12. Scrutinio de omnibus completo, liberum erit Capitularibus, si id ipsis placeat aut aliquis eorum postulet, ut inter candidatos plenis aut paribus suffragiis approbatos, novo scrutinio designetur quinam ex eis praeferendus sit. Ad hunc finem autem singuli Capitulares nomen praeferendi candidati in alia schedula signabunt, eamque in urna deponent: quae examinabuntur, adnotabuntur atque comburentur ut supra n. 11 litt.  f) decernitur.
13. Capitularis a secretis scrutinio durante, diligenter adnotabit, quinam tum in primo scrutinio, tum in secundo (si fiat) fuerit exitus.
14. Capitulares a conventu ne discedant, antequam a secretario lecta fuerit relatio ab eodem confecta circa nomina proposita et obtenta suffragia, eamque probaverint.
15. Actorum exemplar a Praeside, a Secretario a Scrutatoribus et a ceteris Capitularibus praesentibus subscriptum quam tutissime per Nuntium Apostolicum ad Sacram Congregationem Negotiis Ecclesiasti-
6
cis Extraordinariis praepositam mittetur. Acta vero ipsa clausa et a Praeside coram omnibus adstantibus sigillo Capituli munita per ipsum Praesidem Nuntio Apostolico ut ea in Archivo servet, statim comburenda post nominationem Episcopi a Romano Pontifice factam.
16. De cetero fas erit Capitularibus litteras Nuntio Apostolico vel Sacrae praedictae Congregationi vel ipsi SSmo Domino perscribere, quibus mentem suam circa personarum in indice, de quo supra, pro sede vacante propositarum qualitates fusius patefaciant.
17. Si quando pro aliquo Capitulo urgeat obligatío sede vacante subiiciendi Sanctae Sedi indicem candidatorum dignorum officio episcopali idoneorumque ad regendam vacantem dioecesim, eodem tempore, quo conficiendus est index generalís proponendorum ad episcopale ministerium pro dioecesibus Bavariae quolibet triennio S. Sedi suggerendus, duae separatae sessiones habeantur, observatis respectivis Decretis, et quidem in priore sessione conficiatur index proponendorum ad sedem vacantem, in altera autem conficiatur index generalis proponendorum ad episcopale ministerium pro dioecesibus Bavariae.
Datum Monachii, die 4 aprilis,
in festo Resurrectionis D. N. I. C., anno 1926.
Das Original dieses Dokument konnte in den Beständen der vatikanischen Archive bisher nicht nachgewiesen werden. An seiner Stelle wird hier der entsprechende Abdruck in der Tischvorlage der Sitzung der Kongregation für außerordentliche kirchliche Angelegenheiten vom 25. Februar 1926 wiedergegeben.
1Das vorliegende Dokument wurde vom Historischen Archiv des Staatssekretariats nicht foliiert. Zur übersichtlicheren Benutzung wird die Seitenzählung des Drucks der Tischvorlage übernommen.
Empfohlene Zitierweise:
Pacelli, Eugenio, Decrtetum circa proponendos ad Episcopale ministerium, sede aliqua Bavariae vacante, per respectivum Capitulum Cathedrale, München vom 04. April 1925 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 15518, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/15518. Letzter Zugriff am: 14.12.2019.
Online seit 24.06.2016, letzte Änderung am 01.09.2016