Dokument-Nr. 15526
Poetzsch, Beowulf an Pius XI.
Rom, 28. Juli 1924

Beatissime Pater!
Beowulfus Poetzsch, vicarius paroecialis in civitate Meinkenbracht, Dioecesis Paderbornensis, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus, quae sequuntur exponere audet: In civitate Meinkenbracht iam ab anno 1910 fideles ecclesiae construendae operam dederunt et magnis cum sacrificiis personalibus, quia omnes pauperes erant, usque ad annum 1914 summam marcorum 50.000 (quinquaginta milia) collegerunt. Nunc vero per infelix bellum ejusque sequelas haec pecunia omnem amisit valorem. Denuo nunc fideles omnibus viribus novam collectionem instituerunt. Cum vero altera ex parte fidelium paupertas non diminuta sit, imo horribili modo creverit, altera ex parte necessitas alicujus, quamvis parva e ecclesiae remanserit seu melius propter pericula fidei imminentia valde aucta sit, (e.g.: proxima ecclesia paroecialis difficili itinere duarum horarum ad minimum attingi potest), infrascriptus vicarius paroecialis caritativam beneficientiam Sanctitatis Vestrae omnibus praesertim in patria nostra derelicta notam humillime implorare audet.
Et Deus etc.
Sanctitatis Vestrae
Humillimus ac devotissimus filius
Beowulfus Poetzsch
Vicarius paroecialis in Meinkenbracht
Empfohlene Zitierweise
Poetzsch, Beowulf an PiusXI. vom 28. Juli 1924, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 15526, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/15526. Letzter Zugriff am: 19.04.2024.
Online seit 18.09.2015.