Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 15528
Gallei, Antonius an Pius XI.
Mainz, 14. Juli 1924

Beatissime Pater!
Infrascriptus Antonius Gallei, parochus ad S. Josephum Moguntiae et praeses duarum associatorum operariorum urbis Moguntiae, ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus humiliter implorat, ut ea quae sequuntur Sanctitati Vestrae exponere sibi liceat.
Praefatae duae operariorum Monguntinorum associationes, quibus humillime infrascriptus praesidet, Moguntiae, in urbe illa vetustissima atque celeberrima, in qua paucis abhinc decenniis Gulielmus Emmanuel liber baro de Ketteler fel. m. Episcopatum Moguntinum assecutus sermonibus et scriptis veram conditionis miserrimae operariorum reformationem moliens, optime de populo christiano et Ecclesia catholica meritus est, domum idoneam sibi acquirendam esse putaverunt, ut operarios catholicos coadunare eosque, qui jamjam erroribus socialismi athei, quem vocant, irretiti sunt, efficacius ad fidem catholicam et ad oboedientiam erga Deum et sanctam matrem Ecclesiam revocare queant.
Hanc domum fine mensis Junii huius anni pretio 65.000 marcorum Germanicorum emere coacti sumus, ne optima haec occasio, inopinato nacta, ab aliis nobis abriperetur.
Attamen contractum emptionis facientes obligationem inire debuimus solvendi ad minimum summam 50.000 marcorum usque diem 26. Junii.
Operarii ipsi associationibus catholicis adscripti pecuniam necessariam solvere nunquam poterunt, cum difficillimis hisce temporibus, magna ex parte occasione apta operandi destituti, vitam in egestate degere coacti sint. Neque mutuo pecuniam requisitam nobis comparare valemus, cum usuris summis, quae nunc a mensis nummulariis et a personis privatis exigi solent solvendis omnino impares simus.
Ea vero pecuniae summa, quae nobis iterum atque iterum promittebatur, cum domum dictam emere statueremus, nobis nunc denegata est, cum res interim in deteriora mutarentur.
Quodsi pecuniam requisitam, de qua supra loquebar, solvere non valeamus, contractus emptionis annullabitur et pecunia jam a nobis soluta perdetur.
Quapropter ad pedes Sanctitatis Vestrae provolutus suppliciter rogo, ut Sanctitas Vestra pro paterno, quo omnes Christifideles praesertim operarios amplectitur, affectu nobis auxilio venire dignetur.
Pro qua gratia etc.
Antonius Gallei
Parochus ad S. Josephum.
Empfohlene Zitierweise:
Gallei, Antonius an PiusXI. vom 14. Juli 1924 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 15528, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/15528. Letzter Zugriff am: 09.04.2020.
Online seit 18.09.2015