Dokument-Nr. 15727
Mergel OSB, Johannes Leo von (Taufname: Johannes) an Sbarretti, Donato Raffaele
[Ohne Ort], vor dem 27. Oktober 1921

Jo. Leo, Episcopus Eystettensis ad pedes Sanctitatis Vestrae humillime provolutus exponit quod sequitur.
Anno 18531 speciali Sanctae Sedis indulto2 applicatio pro populo in festis abrogatis ad quattuor tantum dies reducta est, nempe ad festa S. Matthiae Ap., Visitationis B. M. V., S. Laurentii Mart. et S. Michaelis Archangeli. Decretum3 originale propter translationem archivii hic et nunc non invenitur4, sed celebris Instructio Pastoralis Eystettensis citat: S. R. C. 13. Jan. 17. Mart. in Eystett. (1853).
In foliis officialibus dioecesis sub 12. Apr. 1853 tenor privilegii parochis publicatus est et adjungitur, hanc gratiam pro dioecesi Eystettensi esse concessam propter conditionem aggravantem parochorum ex temporum incommodis adductam. In hac nempe dioecesi maxima parochiarum pars et parvam fundationem habet et parva est numero incolarum. Nunc vero motivum gratiae concessae non amplius verificatur. Conditio parochorum est eadem ut in paroeciis dioecesium omnium Bavariae5, quia parochi ex aerario publico augmentum salarii accipiunt et eandem quantitatem reddituum habent, quanta aliis parochis Bavariae obtigit, qui lege pro populo in omnibus festis suppressis applicandi semper tenebantur et usque adhuc tenentur.
Quae cum ita sint, humillimus orator dubitat, utrum parochi dioecesis suae gratia anno 1853 concessa sub circumstantiis nunc mutatis adhuc tuta conscientia uti possint, an nunc sicut parochi aliarum dioecesium lege ordinaria quoad applicationem pro populo teneantur.
Ideoque petit Orator, ut Sanctitas Vestra decernere dignetur, utrum parochi dioecesis Eystettensis nunc in pari conditione existentes et eosdem redditus habentes uti parochi aliarum Bavariae dioecesium solummodo quater in anno an in omnibus festis suppressis pro populo applicare debeant. Et si responsum sit affirmatum ad 2am partem, i.e. si tenentur in omnibus festis suppressis ad applicationem, Orator humillime petit, ut parochi stipendium accipere valeant, sub onere tamen illud ad Ordinarium transmittendi, ut pro ecclesiis diasporae vel pro seminario dioecesano nunc egente erogetur.
Et Deus etc.
1"Anno 1853" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in roter Farbe unterstrichen.
2"indulto" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in roter Farbe unterstrichen.
3"Decretum" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in roter Farbe unterstrichen.
4"non invenitur" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in roter Farbe unterstrichen.
5"Bavariae" hds. von unbekannter Hand, vermutlich vom Empfänger, in roter Farbe unterstrichen.
Empfohlene Zitierweise
Mergel OSB, Johannes Leo von (Taufname: Johannes) an Sbarretti, Donato Raffaele vom vor dem 27. Oktober 1921, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 15727, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/15727. Letzter Zugriff am: 18.04.2024.
Online seit 14.05.2013.