Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 15942
Böhler, Wilhelm Johannes an Pius XI.
Düsseldorf, 31. Juli 1924

Beatissime Pater!
Filius Tuus dilectissimus Eugenius Pacelli per Germaniam nuntius apostolicus transmisit nobis una cum benedictione Tua paterna donum amplissimum, quod benignitas Tua toties iam cum in populo nostro miserrimo tum in organisatione nostra re et opere probata concedere dignata est iterum. Maximo gaudio affecti Sanctitati Tuae nomine inventutis inprimis catholicae nostris temporibus tot et tantis periculis circumventae gratias agimus quas possumus intimas. Deumque Patrem caelestem instantissime rogamus ipsi et pueros innocentes orare facimus, ut quaecumque data sunt nobis, ea uberrima retribuantur benefactori nostro magnificentissimo. Donum Paternitatis Tuae iterum nobis
171r
ostendit, quantam Sanctitas Tua curam habeat rei scholaris; nobis autem novum dat animum pugnandi alacrius etiam proelia Domini puerisque catholicis servandi augendi amplificandi scholas ex integro catholicas.
Cui animo ut benedicat is qui solus dat velle et perficere benedictionem apostolicam humillime petit
nomine organisationis catholicae scholaris Sanctitatis Tuae Filius addictissimus
W. Böhler
Secretarius Generalis.
Empfohlene Zitierweise:
Böhler, Wilhelm Johannes an PiusXI. vom 31. Juli 1924 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 15942, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/15942. Letzter Zugriff am: 20.09.2019.
Online seit 18.09.2015