Dokument-Nr. 15943
Lamboy, JohannesUllmann, RaymundHunger, A. an Pius XI.
Berlin, 10. Januar 1924

Copia!
Sanctissime Pater,
Institutio, quae "Fürsorge für Russland Diözese Tiraspol" vocatur, ad pesdes Sanctitatis Vestrae se prosternens sequentes preces humiliter exponere audet:
A belli magni initio germani coloni catholici, qui ad Diocesim Tiraspolensem pertinent, quorum numerus tum circiter quater centena millia complebat, innumeris malis affecti sunt. Omnes clades ab exercitibus germanis Russiae illatae dire a germanis colonis licet Russiae essent subditi expetebantur. In summam vero egestatem miseriamque inciderunt, ordine sociali et civili eversis, quando nimirum bolschevici summa rerum potiebantur; qui non solum multa hominum millia [sic] interficiebant, verum etiam cives omnibus rebus ad vivendum quoque necessarissimis exspoliabant. Itaque nefame inediaque perirent, multa colonorum millia exteras regiones provinciasque eas in Russia petierunt, ubi se vitam posse servare sperabant. Ex his, plerisque fame, morbis contagiosis inedeaque in via mortuis, aliquot millia [sic] in Germaniam potissimum pervenerunt, qui hodie absque labore in captivorum castris vitam miserrimam degunt. Berolini sane consociationes plures, quae istis miseris sucurrerent, conditae sunt, inter quas nostra "Fürsorge", quae sub protectoratu Reverendissimi Domini Episcopi Tiraspolensis catholicorum e Russia fugitivorum curam gerens, famelicis in Dioecesi Tiraspolensi eleemosynis ex America acceptis hucusque succurrebat.
176r
Sed ab aliquot mensibus institutio nostra fere nihil ex America accipit. Quare fame etiam hoc anno vexatis auxilio venire non potest.
Minime sane nostram "Fürsorge" latet, quot hominibus fame pereuntibus S. Sedes Apostolica in Russia, quantisque opibus succurrerit; sed cum catholici Tiraspolenses procul ab illis locis, ubi missio S. Sedis ellemosynas [sic] distribuebat, vivant, misericordiae caritatisque Beatissimi Patris opus miserrimis istis parum sane auxilii afferre valuit.
Quae cum ita se habeant, catholica "Fürsorge" ad pedes Sanctitatis Vestrae se provolvens demissime deprecatur, ut sibi donum elargiri benignissime dignetur, quod nostra "Fürsorge" per suos delegatos ad illos catholicos nomine Sanctitatis Vestrae mittet, qui hucusque aut tenuissimum aut nullum auxilium consecuti sunt. Quod eo instantius petendum esse exsistimamus, quia etiam catholicis ex Russia fugitivis in Germania castris captivorum viventibus sucurrit. Isti enim ab eleemosyna nuper a S. Sede consociationi "Caritasverband", qui nostra "Fürsorge" quidem iuncta est, concessa ut extranei excluduntur.
Denique osculantes SS. Pedum reliquias, annulum manusque "Fürsorge" humiliter petit Sanctitatis Vestrae benedictionem.
Sanctitatis Vestrae humillimus
servus praeses Institutionis "Fürsorge"
(sig) J. Lamboy, Praeses
Membra: (sig) Ray. Ullman
A. Hunger
Empfohlene Zitierweise
Lamboy, Johannes an PiusXI. vom 10. Januar 1924, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 15943, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/15943. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 18.09.2015.