Datenschutz Impressum

Dokument-Nr. 16110
Freyer, Linus an Pius XI.
Schneidemühl, 09. Januar 1924

Beatissime Pater!
Ego Linus Freyer, sacerdos archidioecesis Gnesnensis-Posnaniensis, natus a. 1874, ordinatus a. 1902 in titulo servitii dioecesis, ab anno 1915 parochus institutus in Śmiłowo (Schmilau).
Tractatu de Versailles praedicta paroecia, cuius fideles antea fere omnes erant et nunc adhuc tres partes natione sunt Germanici, in ditionem Reipublicae Polonicae venit. Ego ipse sum natione Germanus et secundum tractatum de Versailles civis Borussiae.
Confratribus Polonicis stimulantibus praefectus provinciae misit mihi edictum exeundi ex finibus Poloniae die 10. Octobris, quae dies prolongata est primum ad 15., deinde ad 30. Novembris.
Archiepicopus-Cardinalis Dr. Dalbor consentire videtur, nam a me interrogatus, quaenam sit causa huius edicti, respondit
38v
mihi primum die 5. Oct. 1923. No  5150/23, me optionem fecisse pro Germania. Deinde mihi id refutanti respondit 3.XI.23 No  5404/23 0, me sensisse contra Rempublicam et id manifestasse. Tum etiam hoc opprobrium reiciens responsionem accepi d. 12.XI.23 No5813/23 0, me non esse civem Polonicum neque operam dedisse, civem Polonicum fieri.
Ex quibus responsionibus patet, me solummodo ex Republica Polonica decedere debuisse, quia sum natione Germanus.
Revera non sunt aliae causae, quia per viginti duos annos fideliter pro Ecclesia et in salutem animarum laboravi et leges civiles semper observavi, quod mihi magistratus civiles (starosta et commissarius districtus) affirmaverunt.
Die 1. Decembris per vim ex finibus eductus sum. Suppellectilem meam in urbe Schneidemühl ex inopia loci magis idonei in horreo quodam deposui, ubi, ut apparet, neque a furibus neque a tempestate satis tuta est. Sororem meam infirmam et domesticam, quae mihi per sedecim annos servit, cum in Germania tectum et hospitium
39r
invenire non possint, in plebania Smilovensi reliqui; ego ipse versor in Administratione Apostolica Tucznensi, ex qua ortus sum, ubi coactus sum hospitium quaerere apud amicos et notos, et commeare ab alio ad alium. Ordinarius meus nequaquam pro me curat. A Consistorio Archiepiscopali conductor agrorum parochialium vetitus est, censum et res naturales dare, quamquam declaravi, me beneficio non abdicare, nisi aliud beneficium in Germania accipiam. Qua de causa ego et mea soror et domestica magnam inopiam patimur.
Cum ab Ordinario sustentationem conguam peterem, nullum responsum accepi.
In Administratione quidem Apostolica Tucznensi beneficium aliquod - Behle - iam ex mense Maio vacat, cuius patronus est Gubernium civile, quod autem dubitat, me praesentare, quia evitare vult, quod etiam alii sacerdotes pro cura animarum populi linguae Germanicae valde necessarii e Polonia expelluntur.
Scripsi etiam ad Excellentissimos Nuntios Varsaviae et Monachii, uterque respondit, se me non adiuvare posse.
39v
Hodie a Consistorio Archiepiscopali Gnesnensi epistolam accepi, in qua Vicarius Generalis certiorem me fecit, se nulla jura pro me ad beneficium Smilovense iam agnoscere, administrationem paroeciae a 1. Januarii in alium sacerdotem tradidisse, meque omnibus iuribus et proventibus abdicare debere.
Quia res ita se habent, in meis angustiis ad pedes Vestrae Sanctitatis provolutus peto et supplico instantissime quod Ordinarius Posnaniensis mihi praebet sustentationem congruam et ut Sanctitas Vestra apud Ministerium Borussiam interveniat, quoad praesentationem ad aliquod beneficium, cuius patronus ipsum est. Administrator Apostolicus Tucznensis me adiuvare non potest deficiente beneficio vacante liberae collationis.
Et Deus...
Sanctitatis Vestrae servus humillimus et oboedientissimus
Linus Freyer, parochus.
Empfohlene Zitierweise:
Freyer, Linus an PiusXI. vom 09. Januar 1924 , Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 16110, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/16110. Letzter Zugriff am: 25.10.2020.
Online seit 18.09.2015