Dokument-Nr. 16290
Kruschinski, Joseph an Pacelli, Eugenio
Kolonie Karlsruhe bei Nikolajew (Ukraine), 06. Juni 1926

Excellentissime Domine!
Ante omnia rogo veniam. Permittat mihi Excellentia Vestra pauca proferre. Cum usque huc mihi nulla alia via suppetet communicandi, audeo paucis Excellentiam Vestram pertubare.
Cura, quae me angit et quae de die in diem crescit, est, quod nonnullae ecclesiae in parte meridionali Dioeceseos Tiraspolensis, praesertim in civitatibus in magna, imo in maxima necessitate inveniuntur, v. g. in civitatibus Jenekiewo, Berdjansk et alibi. Fideles ibidem per magnam partem sunt opifices, qui impares sunt expensis solvendis pro ecclesiis restaurandis. Exinde oritur periculum sancularisandi ecclesias. Quod periculum nullo alio modo potest averti, nisi illis ecclesiis dentur subsidia, quae proh dolor! ego praestare non possum.
Nescio, adsitne posibilitas quomodocunque medendi huic malo vel non. Rem eo fine exposui, ut, si sit et auxilium praestetur, gratias agam maximas et me et omnes fideles caritati benefactorum commendem.
Excellentiae Vestrae
humillimus servus Praelatus Josephus
(sig.) Kruschinsky
Administratur Apostolicus.
Empfohlene Zitierweise
Kruschinski, Joseph an Pacelli, Eugenio vom 06. Juni 1926, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 16290, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/16290. Letzter Zugriff am: 16.04.2024.
Online seit 29.01.2018, letzte Änderung am 10.09.2018.