Dokument-Nr. 16343
Kessler, Josef Alois an Pacelli, Eugenio
Berlin, 03. Januar 1926

Copia
Excellentissime Domine,
Vicarius neus [sic] generalis, Praelatus Josephus Kruschinsky, qui partem meridionalem Dioecesis administrat, mihi nuntiavit, Vicarium generalem septentrionalem 20 Decembri anni elapsi mortuum esse. Cum nullum sacerdotem habuissem, cui hoc munus admodum grave conferrem, iurisdictionem Praelati Kruschinsky etiam ad septentrionem Dioecesis extendi atque ampliavi. Administrationem igitur totius Dioecesis Tiraspolensis Rev. D. Josephus Kruschinsky, ut litteris mihi nuperrime nuntiabat, suscepit.
Humiliter peto Excellentiam Vestram, ut haec S. Sedi nuntiare velit.
Excellentiae Vestrae Reverendissimae
(sig.) humilis et obseg. [sic] servus
Josephus Kessler,
Episcopus Tiraspolensis.
Empfohlene Zitierweise
Kessler, Josef Alois an Pacelli, Eugenio vom 03. Januar 1926, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 16343, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/16343. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 29.01.2018.