Dokument-Nr. 16476
Kessler, Josef Alois an Pacelli, Eugenio
Berlin, 11. September 1925

Copia
Excellentissime et Reverendissime Domine,
Ad litteras 14 Augusto ad me datas ut respondeam, primum de diversis Dioecesis Tiraspolensis partibus, quibus Administratores Apostolici praeficiendi sint dicam, deinde qui debeant Administraturarum Ap. esse limites sive fines, tum quot nominandi sint Administratores, denique rationes adferam, quae ordine civili socialique in Russia tandem aliquando restituto, Dioecesim restituendam suadeant, ad quam omnes germani catholici hodie territorium Tiraspolense incolentes pertinerent, ut via et ratione procedat oratio.
Ac Dioecesis Tiraspolensis quasi tribus partibus principalioribus constat, nimirum: 1) provincia ad Wolgam amnem sita, 2) provincia ad Pontum Euxinum mareque Asovicum et 3)Caucaso.
Prima pars tria gubernia complectitur: Samara (duos districtos eius meridionales), Saratow, in cuius urbe capite Episcopi Tiraspolenses residebant, et Astrachan, ubi una tantum est paroecia. Hanc Dioecesis partem fere totam catholici germani, exceptis 5 millibus polonorum et lithuanorum, incolunt. Ex censu novissimo a Vicario meo Generali septentrionali facto ista pars hodie vix 80 millia catholicorum numerat. Reliqui fame atque inedia mortui sunt, alii a bolschewicis occisi, alii fugerunt in Germaniam aut in Americam emigrarunt.
Provincia ad Pontus Euxinum Mareque Asovicum tria gubernia complectitur: Ekaterinoslaw, Cherson et Tauricum (cum peninsula Taurica vulgo Crim dicta) et territorium ad Tanaim (Don). Ex censu Vicarii mei Generalis meridionalis haec Dioecesis pars hodie circiter 90 millia fidelium habet, e quibus tantum 15 millia sunt poloni, 300 itali, galli, aliique; ceteri omnes germani coloni sunt.
Caucasus tertia pars est, qui in duas iterum partes dividitur, in Cis- et Transcaucasum. Ante bellum magnum circiter 50 millia catholicorum numeravit. Sed cum haec regio iam ab anno 1921 suum Administratorem Apostolicum habeat, nihil de ea dicam, sed tantummodo mentionem duarum paroeciarum germanicarum faciam. Quae, ut iam in mea relatione ad ss. Congregationem Consistorialem anno 1920 missa petebam, ad Administratorem septentrionalem Dioecesis pertinere deberent, ne periculo fidei amittendae relinquerentur. Idem dicendum de paroeciis catholicis in peninsula Taurica (Crim), quae a fundatione Dioecesis usque ad annum 1885 a sacerdotibus non germanis, usum linguae germanicae non sufficientem habentibus, administrabantur. In confinibus lutheranorum viventes, ab iisdem sollicitati, praedicatorum protestantium sermones frequentabant, cum lutheranis saepissime in sacris communicabant, matrimonia mixta cum iis inibant adeo, ut ego ipse anno 1891 curam animarum unius paroeciae in illis locis suscipiens multos catholicos repererim, qui non iam catholice, sed protestantice sentirent et viverent. Qui cum nec hodie satis firmiter in s. religione catholica fundati sint, separari a germanica Administratura Apostolica non possunt, alioquin brevi ad priorem sentiendi vivendique rationem reversuri sunt. Quam ob rem haec peninsula Administratori meridionali subicienda erit potissimum, quia maxima fidelium pars est germana. Ante bellum magnum Crim circiter 15 fidelium millia numerabat, hodie non plus quam dimidium remansit, qui omnes fere germani sunt.
62v
Nam poloni fere omnes in Poloniam reversi sunt.
Quae cum ita sint, Administratoris Saratoviensis jurisdictio se non solum super memorata prius tria gubernia ad Wolgam, sed etiam super illas duas Caucasiae paroecias nimirum Roschdestwenskoje et Semionofca sc. usque ad fluvium Kuban extendere debet. Debet quoque ad eam pertinere totum territorium ad Tanaim (Don) cum quinque paroeciis sc. Rostoff, Nowotscherkassk, Jenakiewo, Makejewca et Grüntal.
Jurisdictio Administratoris meridionalis (Odessensis) haec gubernia complecti debet: Ekaterinoslaw, Cherson, Tauricum cum peninsula Crim. Haec de limitibus Administraturarum Apostolicarum, iam pauca de residentiae locis adjungam.
Dioecesis Tiraspolensis centro ethnographico caret, centrum geographicum Rostoff ad Tanaim fluvium est. Sed in huius civitatis regione paucissimi catholici vivunt. Quoniam vero apuc Saratow et Odessam multae sint coloniae germanae eaeque numerosissimae, civitates istae quasi centra habendae sunt. In utraque hac civitate Administrator Apostolicus resideat necesse est. Sane duo nominandi sunt Administratores Apostolici, e quibus unus saltem sit Episcopus consecratus, quia hodie et sensus religiosus et disciplina tum cleri tum populi summopere collapsa sunt.
Non in perpetuum ista in duas Dioecesis Tiraspolensis divisio facienda est. Salus enim populi, germani, qui maximam Dioecesis partem constantemque constituit, postulare videtur,1 ut una curia dioecesana unoque Episcopo germano administretur. Germanorum colonorum religiosa administratio potissimum huius Dioecesis condendae causa erat. Quamobrem situs coloniarum germanicarum situs limites 2 eius determinarunt.
Quodsi vero duae ex una Dioecesi conderentur, meridionalis brevi sacerdotibus germanis, qui colonorum animarum curam gererent, indigeret. Nam cum in isto territorio multae fabricae et fodinae sint, quae ut ante bellum numerosissimos e Polonia operarios attrahere solent, isti operarii inter germanos viventes suae tamen gentis Episcopum animarumque pastores ut prius postulabunt. Et quoniam poloni res ecclesiasticas religiosasque e rationibus nationalibus potissimum considerare et tractare solent, ipsi a clero altiore Poloniae et regimine polonico adiuti Episcopum suae nationis cum Administratione catholica polonica maxime, cum vivaciores atque importuniores in precibus suis germanis sint, obtinebunt. Itaque fidelium numero pari sacerdotes animarumque pastores fere poloni erunt. Quomodo autem hi germanorum animarum curam, quos ut semilutheranos esse arbitrantur, gerant, colonorum Tiraspolensium historia sub Administratione polonica testatur. Non ego sed facta loquantur. Itaque sacerdotes poloni et lithuani nunquam linguam germanicam satis bene discebant adeo, ut verbum divinum fidelibus nunquam annunciaverint, nec pueros in scholis nec iuventutem religionis rudimentis imbuerint. Hinc summa populi ignorantia religiosa morumque deploranda corruptio. Nihil igitur mirum, si multi catholici simul cum lutheranis viventes praedicatorum lutheranorum sermones frequentaverint et sensim ab ipsa religionis veritate defecerint. Germani coloni lutheranis non raro vicini sub administratione non germana semper in periculo versantur gravi fidei naufragium faciendi, maxime quia a lutheranis bis numero superantur. Testatur hoc unius coloniae numerosissimae hodie 12 millia civium numerantis, a religione catholica defectio. Quae colonia Sarata vocatur atque in Bessarabia sita est.
Nec melior germanorum colonorum e Dioecesi in Siberiam immigratorum ante bellum religiosa erat conditio, donec ipse in tanto sacerdotum defectu Archiepiscopo duos sacerdotes concessi, qui istorum miserorum animarum curam gererent. Et quoniam de nationali fanatismo multorum sacerdotum mentionem facio, nec illud transeundum arbitror silentio, quod tempore belli magni nonnulli sacerdotes po-
63r
loni (in Dioecesi Tiraspolensi!) captivos catholicos germanos per publicos ministros (policiam) futili praetextu omnes germanos lutheranos esse, ex oratoriis emittendos curaverint. Quae omnia suadent, germanos colonos territorium Dioeceseos Tiraspolensis incolentes in una Dioecesi sub una Administratione Episcopi germani relinquendos esse. His potissimum etiam rationibus S. Sedes moveri videbatur, ut omnes germanos colonos anno 1848 in unam Dioecesim, licet ipsa iam tunc 187 millia fidelium numerasset, congregaverit. Hodie seiunctis a Tiraspoli Caucaso et Bessarabia, Dioecesis numerat vix 160 millia fidelium, quibus adiicienda 7 millia, qui peninsulam Tauricam (Crim) incolunt. Qui sane numerus ab uno Episcopo facile administrari potest.
Nec desunt causae, quae materiales dicuntur dismembrationemque Dioecesis dissuadeant. Regimine enim bolschewistico populus maxime germanus in summam paupertatem inediamque detrusus est. Duo Episcopi, curiae dioecesanae, duo seminaria fidelibus magno oneri materiali erunt.
Dicet quis, Dioecesim Tiraspolensem longe lateque patere. At seiunctis Caucaso et Bessarabia, Dioecesis tertia parte minor evasit. In Russia condi Dioeceses quae late non paterent, non possunt, quandoquidem dantur gubernia decies Belgio regno maiora cum una tantum paroecia aut ad summum quinque paroeciis catholicis, ut Astrachanense et territorium ad Tanaim (Don) situm. Sed quid amplitudo extensionesque hodie in tanta commercii etiam in Russia facilitate? Quod auten [sic] numerum fidelium Dioecesis attinet, qui 167 millia non superabit, nemo haud dubie hanc Dioecesim numerosam dicet.
Ceterum divinus Servator Successori Beati Petri Apostolorum principi primatum plenamque super universum gregem suum potestatem iurisdictionis largitus est, quomodo igitur Suae Sanctitati visum fuerit, ita de Dioecesi disponat.
Atque haec sunt, quae a me communicanda erant. Quae dum finio, Excellentiae Vestrae Reverendissimae me demissum servum profiteor, omni qua par est reverentia et existimatione
(subsig.) + Josephus Kessler
Episcopus Tiraspolensis
1"postulare videtur," hds. vom Verfasser hinzugfügt.
2Hds. vom Verfasser hinzugefügt.
Empfohlene Zitierweise
Kessler, Josef Alois an Pacelli, Eugenio vom 11. September 1925, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 16476, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/16476. Letzter Zugriff am: 20.04.2024.
Online seit 24.06.2016.