Dokument-Nr. 16496

Maier, Nikolaus: Informazioni sul
Rev. sac. Alessandro Frison. Berlin, 17. Oktober 1925

Dal Rev. sac. Nicola Maier
"Relatione facta ad quaestiones mihi propositas, quod ad sacerdotem Alexander Frison attinet, in quantum scire possum coram Deo et conscientia mea, sequentia declaro:
Sacerdos Frison tam a clero quam a laicis in dioecesi aestimatur uti sacerdos probatus probitate morum. De nullo scandalo ex parte sacerdotis Frison unquam audivi, quamquam saepe cum professoribus alumnisque seminarii versatus sum.
Non solum sacerdos Frison, sed fere omnes clerici dioecesis et alumni seminarii, qui cum sacerdote Sipiagin aliquod commercium habebant, propter eius urbanitatem et liberalitatem aestimant et amant eum. Sacerdos Sipiagin sibi vim faciebat,immo natura repugnante, sed ex absoluta necessitate, ut maiora devitentur, non Ordinarium Mons. Kessler, sed professorem Antonium Flek apud gubernium Imperiale denuntiavit, nam professor Flek tempore belli admonebat alumnos orare pro victoria ex parte inimicae Austriae, Episcopus Kessler hoc sciebat et nihil contra faciebat, quamvis a rectore Frison Episcopus Kessler attentus factus fuit de periculo pro seminario ex parte Russici gubernii.
Ex exposito evidens est causa oppositionis Rectoris Frison contra Ordinarium Mons.  Kessler et etiam causa amotionis ab officio rectoris seminarii.
De debili charactere sacerdotis Frison mihi nihil cognitum est, sed contraria.
Sacerdos Dioecesis Tiraspolensis (sig.) Nicolaus Maier.
Empfohlene Zitierweise
Maier, Nikolaus, Informazioni sul Rev.sac.Alessandro Frison, Berlin vom 17. Oktober 1925, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 16496, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/16496. Letzter Zugriff am: 24.04.2024.
Online seit 24.06.2016.