Dokument-Nr. 16599
Pius XI. an Hindenburg, Paul Ludwig Hans Anton von Beneckendorff und von
Rom, 08. September 1925

Copia
Illustris et Honorabilis Vir, salutem. –
Perurbanas accepimus litteras, quibus nuntiabas, Te, post Friderici Ebert obitum, delectum legitime esse qui Germaniae praesideres et die XII mensis Maii altissimi muneris perfunctionem inchoasse. Summum civitatis magistratum a Te initum Tibi vehementer gratulamur, et cupimus ominamurque ut cum maximo geras populi tui emolumento. Quod autem scripsisti, velle Te, quae Germaniae cum Apostolica Sede rationes publice intercedunt, eas non tam tueri incolumes quam provehere arctioresque efficere, scito id Nobis pergratum accidisse: quam quidem ad rem pro certo habeas Nos
35v
esse Tecum, praecipua quadam facilitate animi conspiraturos. Interea, de humanissimo litterarum officio Tibi habentes gratiam, Deum benignissimum rogamus, ut Te perfecta Nobiscum caritate conjungas.
Pius PP. XI.
Empfohlene Zitierweise
PiusXI. an Hindenburg, Paul Ludwig Hans Anton von Beneckendorff und von vom 08. September 1925, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 16599, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/16599. Letzter Zugriff am: 19.04.2024.
Online seit 24.06.2016.