Dokument-Nr. 16877

Bisleti, GaetanoSinibaldi, Giacomo: S. Congregatio de Seminariis et de Studiorum Universitatibus
Decretum. Rom, 02. Februar 1924

Quo uberiore cum fructu S. Congregatio de Seminariis et Studiorum Universitatibus munere suo gravissimo perfungi valeat, omnino necesse est ut de Seminariorum statu ac conditione saepe et accurate certior fiat.
Itaque, de mandato Ssmi D. N. Pii PP. XI, Sacra eadem Congregatio quae sequuntur decernit:
1. Omnes locorum Ordinarii tenentur, singulis trienniis, relationem S. huic Congregationi facere super Seminarii statu, secundum formulam praesenti decreto adiectam.
2. Ordinarius qui Seminario praesit Interdioecesano vel Regionali, de eo etiam, iuxta quaestiones in formula positas, referat.
3. Triennia sunt fixa et computantur a die 1a Ianuarii huius anni 1924. In hoc primo triennii anno relationem exhibere debent Ordinarii Italiae, Galliae, Hispaniae Insularumque adiacentium; in altero, ceteri Europae Ordinarii; in tertio Ordinarii Americae universi.
Et ita per vices continuas singulis quae sequentur trienniis.
4. Relatio lingua latina conscribenda est, et ab ipso Ordinario subsignanda, adiectis die, mense et anno quibus data fuerit.
5. In relatione danda, responderi debet accurate et plene ad singulas quaestiones quae in formula ponuntur.
6. Si, durante triennio quod relationem sequetur, textus quidam praelectionum cursus Philosophiae, Theologiae, S. Scripturae, Iuris Canonici, mutetur, id statim ad S. hanc Congregationem referatur.
7. Praesenti decreto nihil derogatur de lege relationis super Seminario S. Congregationi Concistoriali exhibendae, quum ad eamdem S. Congregationem de statu dioecesis, ad normam can. 340, debet referri.
Datum Romae e Secretaria S. Congregationis de Seminaris et studiorum Universitatibus, die 2 februarii 1924.
Card. C. Bisleti, Praefectus
+ Iacobus Sinibaldi, Ep. tit. Tiberien, Secretarius
315v
Formula servanda in relatione de statu Seminarii.
Art. I - De Seminarii constitutione et aedibus.
1. Utrum dioecesi proprium sit Seminarium: (can. 1354 § 1) quando et quo documento constitutum, an distinctum in maius et minus (can. 1354 § 2), an saltem debitae cautelae adhibeantur ut aetate minores et maiores seorsim instituantur, cum disciplina uniuscuiusque aetatis propria.
Si dioecesis Seminario careat an servetur can. 1354 § 3.
2. Quae sit Seminarii fabrica, quot alumnos possit capere: an disciplinae et valetudinis tuendae legibus respondeat.
3. Utrum adsit rusticationis domus, et ibi alumni saltem maxima ex parte temporis maiores agant ferias.
Art. II. - De reditibus, expensis et oneribus
4. Quinam sint Seminarii annui reditus, sive certi sive incerti, et quaenam expensae.
5. Si Seminarii reditus deficiant, an can. 1355; 1356, serventur.
6. An rite satisfiat oneribus Missarum aliisque obligationibus piis vel alterius generis.
7. An Seminarium aere alieno gravetur, quanto, quanam ex causa, an affulgeat spes debitis satisfaciendi.
Art. III - De personis
8. Quinam sit Rector, quales eius dotes et aetas (can. 642 § 1 n. 2, § 2; 1360)
9. Quot alii Rectorem in regimine adiuvent. Utrum adsint Praefecti contuberniorum, ex Ordine Sacerdotum vel ex ipsis alumnis assumpti, et hi aequis polleant virtutibus et munere suo naviter perfungantur.
10. Utrum sit Magister Pietatis, seu Director Spiritualis, debita prudentia, doctrina, pietate ornatus, qui in Seminario degat, nulloque alio officio implicetur (can. 642 § 1 n. 2, § 2, 1358; 1360). - An praeter ipsum adsint alii confessarii, sive ordinarii sive extraordinarii et praecepta can. 1361 § 1-2, custodiantur.
11. Utrum circa Magistrorum electionem, pietatem, morum doctrinaeque integritatem, idoneitatem, diligentiam, numerum, serventur quae a can. 1360 § 1; 1366 § 1; 642 § 1 n. 2, § 2; 1406 § 1 n. 7, 1366 § 3, praecepta sunt.
316r
12. An S. Scripturae Magister peculiarem, eamque rectam, in Sacrae Scripturae scientia institutionem nactus sit, et solida, tum philosophica tum theologica, doctrina emineat.
13. Quinam sit Praefectus Studiorum.
14. Quinam Oeconomus, et utrum dependenter ab Episcopo, et Rectore patrimonium Seminarii diligenter administret (can. 642 § 1 n. 2, § 2; 1358, 1360).
15. An serventur regulae can. 1359 circa Deputatos.
16. Si Seminarium a Congregatione aliqua religiosa regatur, indicetur quaenam sit haec Congregatio, quando, quibusnam conditionibus, et an e S. Sedis venia curam pii Instituti susceperit, et an praefatis conditionibus satisfaciat.
17. Quot sint in praesens Seminarii alumni interni, an eorum numerus par sit dioecesis necessitatibus, an can. 1363 servetur in alumnorum admissione in Seminarium.
18. An et quot sint alumni externi, qua de causa, et an fieri possit ut ipsi quamprimum in Seminarium ingrediantur, interim quaenam de ipsis sit cura.
19. An et quot extra dioecesim alumni instituantur, ubi et qua de causa, et vicissim an clerici alterius dioecesis in Seminarium dioecesanum recepti sint, quot, quarum dioecesium, et quibusnam de causis.
20. Quot sint famuli, qua cura seligantur et quomodo caveatur ut in pietate et ordine serventur et officiis suis satisfaciant. - Quod si Religiosae Sorores suam Seminario operam navent, indicetur earum Congregatio et agendi ratio et an Seminarii partem incolent omnino separatam.
Art. IV. - De pietate et disciplina.
21. Quomodo pietas in Seminario excolatur, an Communio frequens et quotidiana promoveatur, an praescripta serventur can. 1367.
22. Utrum sint statuta Seminario propria (can. 1357 § 3) et adamussim serventur, (can. 1369 § 1).
23. Quomodo se gerant alumni erga Superiores, erga seipsos, erga socios, an erudiantur de legibus urbanitatis et praeceptis hygienicis (can. 1369 § 2).
24. Numquid aliquando perturbationes aut scandala praeterito tempore in Seminario obvenerint, et an forte (quod Deus avertat) adhuc habeantur, et quaenam reputetur horum malorum causa.
25. Utrum quoad alumnorum correctionem et expulsionem serventur quae can. 1371 praecepta sunt.
316v
26. An alumni prohibeantur a lectione librorum et diariorum, quae, quamvis in se non noxia, eos tamen a studiis distrahere possunt.
27. Si alumni ad suos tempore vacationum revertantur, quaenam de hac re normae praescriptae sint in dioecesi.
28. Utrum Seminarii alumni prohibeantur a laicis Universitatibus celebrandis (Decr. S. C. Concist., 30 aprilis 1918).
29. Si Sacrorum alumni servitium militare obire coguntur, quae cautelae adhibeantur ut dum militant honestam vitam agant. - An Seminarii alumni a militiae stipendiis dimissi, nonnisi post debitam et maturam probationem promoveantur ad Ss. Ordines.
Art. V. - De studiis.
30. Quot annis, qua methodo, quorum auctorum textibus humaniora studia perficiantur. An praeter linguas latinam, graecam et propriae nationis etiam aliae disciplinae tradantur et quaenam; an curae sit ut tyrones apprime addiscant linguam latinam, iuxta can. 1364 § 2, et epistolam Ss. mi D. N. Pii PP. XI. ad E.mum Card. Bisleti die 1 augusti 1922.
Quinam alumnorum profectus.
31. Utrum cursus philosphicus ad can. 1365 § 1 conficiatur. Quinam libri in eo praelegantur. Quo idiomate et qua methodo Philosophia scholastica tradatur (can. 1366 § 2, et epist. praefata S. P. Pii XI). Quinam alumnorum profectus.
32. Utrum cursus quoque theologicus, iuxta can. 1365 §§ 2, 3, 1366 § 2, et epistolam Pii XI perficiatur. Quo idiomate, quibus praelectionum textibus Theologia Dogmatica, Moralis, Sacra Scriptura, Ius Canonicum et ceterae disciplinae tradantur. Quinam alumnorum profectus.
33. Praesertim si Seminarium gaudeat facultate conferendi gradus academicos in S. Theologia, an Summa S. Thomae, una cum aliquo probato textu, qui ordinem logicum quaestionum indicet, et partem positivam contineat, habeatur prae manibus in schola S. Theologiae (Decr. huius S. Congregationis, 7 martii 1916).
34. Utrum et quo modo fiant examina finalia.
35. Quod si Seminarium careat facultate conferendi gradus academicos, an provisum sit ut maioris spei clerici in aliqua pontificia Universitate instituantur ut gradus obtineant academicos (can. 1380).
36. An adsint aulae cum apparatu necessario ad studium historiae naturalis et cum instrumentis opportunis ad studium physices.
37. An adsit bibliotheca, et utrum libris instructa sufficientibus, tam pro alumnis quam pro magistris.
317r
Art. VI. - De Sacris Ordinationibus.
38. Utrum serventur quae hac de re Codex praecipit (can. 975, 976, 977, 978, 1001, 1006 § 2 et 3, 1009).
Art. VII. - De nonnullis peculiaribus Ordinarii officiis.
39. Utrum Ordinarius saepe per annum Seminarium invisat iuxta can. 1357, § 2, et sedulo vigilet ut Rector, aliique Seminarii Moderatores ac Magistri munere suo rite fungantur (can. 1369 § 3). 40. An urgeat observantiam can. 1353.
41. >Utrum "Opus Vocationum ecclesiasticarum" instituerit vel curet ut quam, primum instituatur, (epistola Ss.mi D. N. Pii PP. XI ad E.mum Card. Bisleti).
Empfohlene Zitierweise
Bisleti, Gaetano, S. Congregatio de Seminariis et de Studiorum UniversitatibusDecretum, Rom vom 02. Februar 1924, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 16877, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/16877. Letzter Zugriff am: 29.03.2024.
Online seit 18.09.2015, letzte Änderung am 10.09.2018.