Dokument-Nr. 16883
Sinnigen OP, Ansgar (Taufname: Arnold)Vogel OSB, Placidus (Taufname: Georg) an Pius XI.
Münsterschwarzach / Berlin, 16. April 1924

Beatissime Pater!
Anno 1923 Sanctitas Vestra, misericordia commota super necessitates Ordinum et Congregationum Germaniae missionibus externis inservientium, pro sacerdotibus eis subditis Superioribus Ordinum et Congregationum qui sunt membra Conferentiae Missionalis Superiorum religiosorum Germaniae privilegium benigne concessit, reducendi missas ita ut stipendium pro qualibet missa duarum Markarum obtineretur.
At vero tempore abhinc peracto status Germaniae infelicissimus modo incredibili iterum deterius mutatus est, et sollicitudo immensa unoquoque die augescens, premit oneratque magis ac magis humera Superiorum nescientium quomodo magnas catervas alumnorum nutrire atque vestiri possint.
Nihilominus, Divinae confidentes Providentiae, Paterna Sanctitatis Vestrae benignitate excitati ac populi catholici freti beneficentia, Ordines et Congregationes in Germania labores suos indefesse sunt prosecuti, sustinuerunt pro posse domos missionibus destinatas, multosque fidei nuntios in regiones externas miserunt. Valde tamen temporum miseria premuntur, cum iterum nimium auctum sit pretium eorum, quae ad victum et vestitum omnino sunt necessaria. Cui accedit quod duae Markae nunc multo minus valent quam anno praeterito.
Quapropter infrascripti nomine Superiorum religiosorum Germaniae humiliter petunt, ut Sanctitas Vestra benigne Privilegium supra memoratum ita amplificare dignetur, ut stipendium pro qualibet missa ad minus trium markarum obtineretur.
25r
Firmissime sperantes in caritate Paterna Sanctitatis Vestrae humillime imploramus auxilium et benedictionem Beatissimi Patris pro alumnis nostris, qui studio ardenti se praeparant ut eant, annis educationis absolutis, secundum nutum Apostolicae Sedis, usque ad extremas partes terrae.
Et Deus etc.
Omni qua par est reverentia Sanctitatis vestrae filii obsequentissimi
+ Placidus Vogel O.S.B.
Abbas et
Praepositus Conferentiae Superiorum.
fr. Ansgarius M. Sinnigen O.P.
Secretarius generalis Conferentiae Superiorum.
Empfohlene Zitierweise
Sinnigen OP, Ansgar (Taufname: Arnold) an PiusXI. vom 16. April 1924, Anlage, in: 'Kritische Online-Edition der Nuntiaturberichte Eugenio Pacellis (1917-1929)', Dokument Nr. 16883, URL: www.pacelli-edition.de/Dokument/16883. Letzter Zugriff am: 28.03.2024.
Online seit 10.09.2018.